Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Kallen, Gerhard [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1935/36, 3. Abhandlung): De auctoritate presidendi in concilio generali — Heidelberg, 1935

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.41986#0094
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
94

Gerhard Kallen:

dicitur: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israhel
factus es unxique te in regem etc.
Quarto modo dicitur caput ille, qui ad similitudinem capitis
naturalis corpori mystico conjungitur et per omnia membra et sin-
5 gula viva sensum, motum et nutrimentum spiritualiter ministrat.
Et isto modo solus Christus et nemo alius dicitur et est caput ec-
clesie universalis, secundum illud Eph. 1: Ipsum dedit caput super
omnem ecclesiam, que est corpus ipsius et plenitudo eius, qui omnia
in omnibus adimpletur.
io Rursus etiam notandum, quod ecclesia multipliciter
sumitur in sacra scriptura. Quandoque namque dicitur ecclesia
universa multitudo omnium fidelium per totum orbem disperso-
rum, et ita sumitur in auctoritate modo allegata Eph. 1.
Secundo modo sumitur pro aliqua multitudine particulari
15 fidelium alicubi degentium, ut prima Petri 5: Salutat vos ecclesia,
que est in Babilone.
Tertio modo pro templo materiali, in quo sacramenta su-
muntur, ut prima Cor. 11: Numquid domos non habetis ad man-
ducandum et bibendum, aut ecclesiam Dei contempnitis ?
20 Quarto modo pro cetu virorum ecclesiasticorum, ut Act.'20:
Posuit episcopos regere ecclesiam Dei.
Quinto modo pro multitudine eorundem virorum ecclesia-
sticorum et aliorum in unum conciliariter congregatorum ad decer-
nendum et diffiniendum de aliquibus rebus fidem vel mores vel
25 bonum totius populi concernentibus, ut primum Machab. 5: Con-
venit ecclesia magna cogitare de fratribus suis, qui in tribulatione
erant.

1. tuis om. 5. viva: vitam, sensum: spiritum, ministrat: subministrat.
7. secundum illud: ad. post illud Cus. add. 1. 9. adimplet. 10. etiam:
est. 12. universa: universalis. 13. allegato. 17. modo om. 17/18. sacra-
menta sumuntur: sacramentum sumitur. 21. episcopos om. 22. modo:
add. sumitur. 23. unum: concilio. 23/24. discernendum.

1/2 Cum —regem: 1 Regum 15, 17.
7/9. Ipsum — adimpletur: Eph. 1, 22 et 23.
15/16. Salutat — Babilone: 1 Petri 5, 13.
19/20. Numquid — contempnitis: 1 Cor. 15, 22.
22. Posuit — Dei: Act. 20, 28.
27/28. Convenit — erant: 1 Machab. 5, 16.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften