Metadaten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
76

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

Nam est lux per se, non ab alio esse lucis habens, et ita est lux
illuminans omnem hominem. Nam non est aliud lumen rationis
omnis hominis, qui venit in hunc mundum, nisi illuminatio lucis
illius.
5 2. Ex quo habes animam rationalem dependere a luce illa
aeterna, a qua habet omne id quod est, et non dependet ab hiis,
quae sunt in hoc mundo: quia venit in hunc mundum a luce illa,
quae „dixit: 'fiat lux’; et facta est lux“. Et nota, quod anima
rationalis non est lux illa, ut quidam putarunt, quod esset una
io anima quae Deus, et illa per omnes homines distributa, sed est
illuminatio illius, sicut multitudo stellarum est ex lucis solaris
illuminatione etc., et stellae non sunt ipsa lux solis neque partes
eius, sed effectus etc.
3. Nota, quod homo nominatur a forma principali, scilicet in-
15 tellectuali, quae non est de hoc mundo, sed venit in hunc mundum
„descendens a patre luminum.“.
4. Item nota, quia dicit: „omnem hominem venientem in hunc
mundum“. Quando igitur venit in hunc mundum, tunc de alio
venit. Est igitur alius mundus rationis absolutae, in quo sunt
20 omnia in ratione, et ab illo descendit rationis illius ymago sive
lucis illuminatio sive vitae vivificatio. Anima igitur intellectualis
cum sit ymago Verbi aeterni, habet intra se omnia ut ymago, et
est propterea sic rerum similitudo sicut exemplar eius rerum veritas.
Unde veritas est eius obiectum. Nam ab ipso habet omne quod
5. ab illa luce p 8. nota quod om. p 12. et 13. etc. om. p 14. Nota
quod om. p 17. Item — dicit] Dicit enim p 24. Unde veritas] veritas
enim p
1. c/. ECHARDUS l. c. n. 87, p. 75, 7: „Tertio: Tux vera* * * 5 * * 8 9, id est non
adventicia, non illuminata ut creaturae, . . . sed lux illuminans.“
2. c/. AUGUSTINUS In Ioh. tr. 15 n. 4, PL 35, 1517: „Hoc ipsum ani-
mae quod intellectus et mens dicitur, illuminatur luce superiore. Iam supe-
rior illa lux, qua mens humana illuminatur, Deus est. Erat enim verum lumen,
quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.“
8. Gen. 1, 3.
9. quidam. Cf.Idiota Dc mente c. 12, p.101, 15 seq. CUSANUS forte doctrinam
AVERRO IS et sequacium cius in mente habet. Vid. AVERROIS commenta 5,18,20
in ARISTOTELIS III De anima, ubi docet unum esse tantum omnium hominum
intellectum. Attamen hunc esse Deum nusquam dixit. Complures autem theologi
saeculi XIII et XIV Augustinismi qui dicitur doctrinae faventes (e. gr. ROGE-
RIUS RACON) docebant intellectum agentem nihil aliud esse nisi Deum; at hi
minime putabant unam esse omnium hominum animam. De hac quaestione cf.
M. GRARMANN Mittelalterliche Deutung und Umbildung der aristotelischen
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften