80
Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.
ostendere pro sui ipsius gloria, tunc faceret seipsum visibile assu-
mendo visibiles qualitates. Et nota, quod aeternum non potest
aliud coaeternum creare; non enim possunt duo aut plura aeterna
esse. Quare quod mundus aeternus seipsum ostenderit seu fecerit
& temporalem, evenit, quia aliter fieri non potuit, ut se ostenderet.
Aeternitas enim non potest se nisi temporaliter ostendere sicut
pulchritudo visibiliter.
7. Exemplum huius aliquale facito de Libro Sapientiae. Nam
Sapientia volens se ostendere de se librum edidit. In Libro igitur
io Sapientiae semper erat Sapientia, et ipse Liber per Sapientiam
factus est, et Liber non cognovit Sapientiam, et Liber non nisi
Sapientiam continet modo, quo melius est communicabilis et osten-
sibilis sensibiliter. Non tamen est Sapientia forma Libri, sed in se
manet absoluta.
is 8. Mundus est ut liber artis aeternae seu Sapientiae. Unde
adhuc Sapientia creavit aliqua capacia Sapientiae, quae habent
similitudinem eius magis propriam, et sunt intellectuales naturae,
sicut liber demonstrative procedens clarius ostendit sapientiam
quam rethorice. Et quamvis illa, quae sic sunt capacia Sapientiae,
20 sint ipsius Sapientiae propria et ad illa tamquam in sui capacia
propius descenderit, tamen illa sua propria ipsam non receperunt.
v2 36va Et nota, quod quamdiu aliquis |[ sapiens potuit esse sapientior,
non fuit Sapientia recepta, sed participatio eius. Sapientia autem
absoluta, quae est ars omnipotentiae, non fuit neque in angelis ne-
25 que hominibus neque prophetis, uti est, recepta. Ob hoc opera
artis illius remanserunt imperfecta. Et nota, quomodo Christus
dicit, quod „neque Salomon in omni sapientia sua“ etc.
1. sua p 2. Et nota quod om. p
6. nisi temporaliter] extra se nisi non aeternaliter aut temporaliter p
8. aliquale] qualecumque p 12. melius] optime p
18. sicut — 19. rethorice om. p 22. Et — 23. eius om. p
23. autem om. p 26. Et nota — 82, 14. Nota om. p
3. c/. De Docta Ignorantia I c. 7, p. 16, 13—19.
8. Liber Sapientiae: id est illius libri Veteris Testamenti qui inscribitur
Liber Sapientiae. Dicitur a Sapientia divina editus, quia divina inspiratione
scriptus.
15. c/. Sermo „Quasi myrrha electa“ (1454; V2 31 vb — 32ra; p 78r—v).
16. c/. AUGUSTINUS De trin. XIV c. 8 n. 11, PL 42, 1044: (homo) „eo
autem imago est quo Deo capax est“. Laudat ECHARDUS Serm. II, 1 n. 3
(137 ra); XIV, 2 n. 152 (145vb); X XIV, 1 n. 234 (147 v a) etc. — CU SANUS
Sermo „Quotquot tangebant eum“ (1455; V2 71rb; p 93v): „Et nota, quod
anima est capax increatae lucis, quae est lux infinita“ etc.