Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
82

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

9. Verba ista ,,et sui eum non receperunt“ etiam apud
Platonicos secundum Augustinum reperiuntur; ideo sic, ut prae-
mittitur, exponi possunt. Possunt et aliter exponi, prout sanctus
Iohannes ponit, scilicet, quod Christus mansit incognitus, et quam-
5 vis propheta, non tamen in propria terra nativitatis acceptus, ut
dicit etc.
10. Attende, quomodo dicit: ,,non receperunt“ etc. Quia non
stat per Sapientiam, quominus omnis rationalis natura eam habeat,
sed stat per ipsas mentes creatas, quae eam non recipiunt. Ait
io Iacobus apostolus: si quis indiget sapientia, petat. Unde oportet
mentem cognoscere se indigentem et applicare se per devotam
humiliationem et appetendo quaerere et petere eam; quae omnia
constantissimam fidem eam assequi posse supponunt.
11. „Quotquot autem“ etc. Nota: Sapientia est Filius Dei,
15 et ideo ubi recipitur, recipitur filiatio Dei. Nam generatur filiatio
in illo recipiente eam sicut sapientia Platonis, ubi recipitur, efficit
Platonicos. Sed haec filiatio non est nisi ex Deo nasci. Nemo enim
fit filius Dei, nisi ex Deo nascatur. Ex Deo autem nasci est, quando
spiritus rationalis fit similis Filio Dei, qui est Sapientia aeterna. Ille
20 enim ad possessionem pervenire potest, scilicet cognitionem seu
visionem facialem Patris. Et licet illa filiatio non fiat nisi voluntate
concurrente, tamen non ut ,,ex sanguinibus“ vel „voluntate carnis“
vel „viri“ etc.
15. ideo om. p recipitur2] et add. p.
19. post sapientia add. et dei. patris F2 20. enim] autem p
pervenire] per add. in marg. et supra lineam V 2
23. etc. om. p

1-—2. CUSANUS hoc non ex ipso AUGUSTINO hausit, qui Confess. T II
c. 9 n. 13 (CSEL XXXIII 154, 19—22) dicit se verha „in sua propria venit“
usque „credentibus in nomine eius“ (loh. 1, 11—12) in Platonicorum scriptis
non legisse, sed ex ECHARDI Expositione in Ioh. n. 96 (93rb). Cum enim
l. c. n. 124 (95ra) verba AUGUSTINI recte referantur, n. 96 textus omissione
particulae ,,non“ corruptus est: „Augustinus c. VII Confessionum dicit se
ista verba „in propria venit“ usque ibi „qui credunt in nomine eius“ inclusive
in libris Platonis invenisse.“
4. cf. Ioh. 1, 26; 5, 38 seq.; 7, 52; Luc. 4, 24. „Lux in tenebris lucet“ (
62 va) n. 12.
10—14. c/. Iac. 1, 5_seq.
14. Ioh. 1, 12. Cf. „Lux in tenebris lucet“ 62ra) n. 3.
17. c/. Ioh. 1, 13.
22. c/. Ioh. 1, 13.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften