92
Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.
enim in coincidentiam principii et finis (attendit) atque quod in
absoluto termino termini a quo et ad quem coincidunt, ille videt
huius veritatem.
7. Sic de numero: nam numerus progreditur de uno ad unum,
& neque aliud esse numeri reperitur quam unum, nec sunt plura
unum, sed unum unum est. Unitas igitur, quae est et entitas seu
essentia, est una, quae est principium et, finis et locus
omnium entium seu omnis numeri numerabilis. Deus igi-
tur, ut est essentia entium numerabilium, dicitur entitas seu unitas
10 seu unus Deus, qui est sua unitas.
8. Sic ratiocinatio est motus rationalis spiritus de
135 rb veritate in veritatem, || et non est nisi una veritas, et dicitur
Deus veritas, quia quies seu locus rationum ratiocinantium sive
intellectualium discursuum.
Sic de aliis similiter concipito, et reperies in varietate nominum
non nisi eundem Deum locum seu quietem omnium, qui est prin-
cipium, quod cum fine coincidit, omnium creaturarum. In hiis
autem dicendi modis semper cavendum, ne credas terminos esse
praecisos, quando de ineffabili loquimur.
9. Paulus autem dixit nos in Deo esse et moveri; nam via-
tores sumus. Viator autem a via dicitur et est viator. Viator
igitur, qui ambulat seu movetur in via infinita, si interrogatur, ubi
est, dicitur in via; et si interrogatur, ubi movetur, in via respon-
detur; et si quaeritur, unde movetur, dicitur a via; et si quaeri-
tur, quo tendit, dicitur de via ad viam. Et eo modo via infinita
dicitur locus viatoris; et est Deus. Unde via illa, extra
quam non est viator reperibilis, est esse illud sine principio et fine,
1. attendit addit p post enim 2. ille add. supra lineam V2
4. de2] ab L 9. numeralium L 12. veritas] unitas L
21. a via [add. in marg. L) corr. ex avia V 2
6. c/. I. c. 1 c. 8, p. 17, lOseq.; Sermo „Dies sanctificatus“ 14, 8. 24.
Infra p. 102,12. 17-—19. c/. De Docta Ignorantia I c. 3, p. 8seq.
20. cf. Act. 17, 28. — Viatores sumus. Addas: non comprehensores vel
possessores. Cf. AUGUSTINUS Sermo 169 c. 15 n. 18, PL 38, 926: „'Quot-
quot perfecti, hoc sapiamus’ (Phil. 2, 15). Perfecti, et non perfecti: perfecti
viatores, nondum perfecti possessores.“ THOMAS S. theol. III q. 15 a. 10:
„aliquis dicitur viator ex hoc, quod tendit in beatitudinem, comprehensor
autem dicitur ex hoc, quod iam beatitudinem obtinet.“ CUSANUS De Docta
Ignorantia III c. 12, p. 158, 1: . . Iesu Christo, qui viator et comprehensor.“
27. sine principio et fine. Cf. LIBER XXIV PHILOSOPHORUM prop. 7
(ed. CI. Baeumker, BGPhMA XXV 1/2, p. 209): „Deus est principium sine
principio, processus sine variatione, finis sine fine.“