Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
108

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

creavit tempus, praesupponit contradictionem veram, scilicet tem-
pus fuisse et non fuisse. Sic si quis quaereret: ubi fuit Deus ante
mundum ? hoc praesupponit falsum, scilicet extra esse esse esse,
extra Deum esse increatum locum.
5 23. Et si diceretur: fuit ergo ab aeterno mundus? res-
ponderi potest uno modo, quod in eodem nunc aeternitatis fuit
Deus et mundus. Nam non incepit mundus in alio nunc aeterni-
tatis, sed in eodem, in quo Deus est. Nunc enim illud est sine prin-
cipio et fine, et est Deus. Et dici potest quod, quia Deus est ipsum
10 aeternum, ut ab eo est tempus, et sic mundus temporalis est et
fuit semper et ab aeterno, scilicet Deo; etiam fuit semper, id est
omni tempore; immo nunquam fuit verum dicere, quod non fuit. ||
v2136 vb Nam omni tempore, quando hoc dici potuit, quod mundus non
fuit, tunc fuit; et 'fuit’ ipsum est ab aeterno, sed non est aeternum,
15 quia tempus; et est falsa ymaginatio, quod intra nunc aeternitatis,
a quo fluit tempus, et ipsum tempus aliqua mora mediet; implicat
enim contradictionem esse moram sine tempore. Inter esse aeter-
num et esse temporale nulla mora cadit seu mediat. Hoc est idem
ac si diceremus: inter esse Dei et esse mundi nihil mediat. Et si
20 bene consideras, quaestio, an mundus fuit ab aeterno, implicat
contradictionem, quia praesupponit temporale et principiatum
posse esse intemporale et sine principio.
24. Diceres: mundus temporalis non est aeternus, licet
ab aeterno fluat, quomodo tunc dicitur a sapientibus
25 semper fuisse? Respondetur: quia csemper’ intelligitur pro omni
3. haec L 5. mundum L
10. supra ab add. esse quod in marg. corr. in eo V2
14. post tunc add. et dei. non V2 20. post quaestio add. et dei. ab L
3. c/. ECHARDUS n. 215 (101 ra): „Quarto dicendum est talibus, quod
extra Deum, utpote extra esse, non est aliud nec aliquid.“
5—8. cj. ECH ARDUS l. c. n. 216: „Rursus septimo concedi potest, quod
mundus fuit ab aeterno, et iterum, quod Deus ipsum prius creare non potuit;
creavit enim mundum in primo nunc aeternitatis, quo ipse Deus et est et
Deus est.“ Sermo XLV n. 458 (158 rb): „Aut quomodo prius faceret, qui in
primo nunc aeternitatis mundum creavit ?“ In Gen. I n. 7 (6rb): „Prae-
terea quomodo poterat creasse prius, cum in eodem nunc mox mundum
creaverit, in quo Deus fuerit?“
10. c/. De Docta Ignorantia II c. 2, p. 67, 2seq. De ludo globi I, f. 154r—v.
11. cf. ECH ARDUS l. c. n. 215: „Adhuc autem sexto dicendum est istis,
quod mundus semper fuit; non enim fuit tempus, in quo non esset mundus
sive quando non esset mundus.“ CUSANUS De ludo globi l. c.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften