Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
110

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

tempore. Diceres: tempus igitur fuit semper ? Respondeo: ita.
Nam hoc non est dicere aliud, nisi quod tempus fuit omni tempore,
aut tempus fuit semper tempus. Diceres: si mundus fuit semper,
quare dicitur quod sunt nondum septem milia annorum, quando
s incepit ? Respondetur quod semper non est aeternum nec sine
quantitate, quia non est sine tempore, et mensura illius dicitur tot
solaribus revolutionibus comprehendi. Diceres: ego ymaginor plu-
res annos fuisse. Dico ymaginationem non exire quantitatem neque
posse dari • quantitatem, cui maior ymaginari non possit. Sicut
10 autem ymaginatio errat, quando convexum caeli ymaginatur quan-
titatem sic scilicet quod sedens super convexitatem posset bra-
chium extendere, sic dico ymaginationem falsam, qua quis yma-
ginatur mundum posse esse maiorem. Nam concipit inter Dei
magnitudinem, cuius ,,non est finis“, et mundi magnitudinem fini-
15 tam posse cadere mediam, quod est falsum. Pariformiter dico yma-
ginationem falsam qua ymaginaris ante semper esse tempus, et
ante tempus motum, qui non potest nisi in tempore esse. Unde
Propheta, qui de praeterito determinatam temporis quantitatem
exprimit, nobis aperit ymaginationem excedentis quantitatis tem-
20 poris esse erroneam.
25. Quaereres: potuitne Deus prius creare mundum?
Dico quaestionem istam uti alias dictas contradictionem implicare,
scilicet ante creationem posse esse creaturam. Unde sicut quan-
v= i37ra titas quaecumque non evacuat infinitam magnitudinem, || sic nec
25 tempus aeternitatem. Quare potentia Dei infinita et aeterna, quae
-3. fuit semperj semper fuit L
4. sunt add. supra lin. V2 septem corr. ex sentis V2
7. ergo L 15—16. ymaginem L 18. terminatam L 19. post
ymaginationem add. et dei. ac L 21. Quaeres L 24. sic] sicut L
pore fuit et nullo tempore non fuit.“ F. PELSTER, Ein Gutachten aus dem
Eckehart-Prozeß in Avignon, in: Grabmann-Festschrift (BGPhMA Suppl.-
Bd. III), 1111, 9—11.
3—7. CUSANUS theologis Avenionensibus respondere videtur, qui contra pri-
mum articulum ECHARDI obiciunt: ,,. . . cum Deus non creavit mundum
ante YII milia annorum, Deus non fuit ante VII milia annorum vel ante
illud tempus, quo Deus mundum creavit; quod est hereticum et blasfemum,
quia tunc Deus non esset eternus.“ L. c. 1109, 20—24.
4. nondum septem milia annorum. Cf. Sermo „Afferte“ (V1 13vb):
„appropinquat iuxta supputationem aliquorum tempus (scilicet Antichristi),
quia mundum multi nisi 7000 annorum aetatem dicunt attingere debere.“
8. cf. De ludo globi 11 f. 161r: „virtus imaginativa in quanto terminatur.“
10 —15. cf. De Docta Ignorantia II c. 1, praesertim p. 64, 15 — 65, 10.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften