Metadaten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
122

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

turam aliam, scilicet in medio illius diei apparuisse Christum in
fervore solis; et cum sol in sacris litteris etiam nominetur spiritus,
non inepte possumus intelligere differentiam spiritus ex horis, ut
alius sit spiritus quasi infantilis, alius puerilis, alius ut adolescentis,
5 alius iuvenilis, alius ut proficientis, alius ut perfecti seu virilis,
quemadmodum Paulus distinguere videtur, qui dicit se parvulum
fuisse, quia sapiebat ut parvulus, et postea virum, quando sapiebat
ut vir, scilicet quomodo imperfectum praecedit et evacuatur imper-
fectio veniente perfectione. Erat autem quasi sexta hora illius diei
io mundi, scilicet quando sol pervenit ad maximam altitudinem in
Christo Iesu, qui ,,sol iustitiae“ fuit, plenitudo ipsius lucis illumi-
nantis omnem hominem. Semper igitur haec hora convenit Christo;
sed hic exprimitur propterea, quia ponitur eum ex itinere fati-
gatum, ut causam dicat, scilicet ipsum usque ad horam sextam
15 itinerasse.
6. ,,'Venit mulier de Samaria haurire aquam“. Mulier
carnalitas est, quae in omnibus quinque sensibus delicias suas
vz 235 va quaerit, non in lege rationis ambulando, || sed in sua concupiscen-
tia. „Venit de Samaria“, licet maneret in Samaria; puteus enim
20 erat in Samaria. Sed quia venit ad fontem aquae vivae, qui non
fuit de Samaria, ideo ipsa de Samaria venit. „Haurire aquam“:
est aqua in puteo, et est aqua sapientiae super puteum. Dum homo
habet magnam sitim, appetit frigidum et humidum. Spiritus enim
exterioris hominis inflammatus desiderat refrigerium: ita Paulus
5. ut iuvenilis L perficientis V2 6. Paulus om. L
7. ut —sapiebat2 om. L 9. perfectione corr. ex imperf. L
11. ipsius conieci; spiritus V2 L
14. scilicet conieci', exprimit V2L
19. licet (clupl.) manet L
20. qui] quid L
22. est aqua in puteo et dupl. L
1 — 2. in fervore solis. Cf. HUGO DE S. CHARO i. h. L: ,.quando sol
est in fervore suo“.
2. forte alludit ad Sap. 5, 6: „Ergo erravimus a via veritatis ... et sol
intelligentiae non est ortus nobis.“
6 — 9. cf. 1 Cor. 13, lOseq.
10. cf. Sermo „Dies sanctificatvs“ 8, 17.
10—12. c/. ALBERTUS M. In Ioh. 4, 6; XXIV 158b: „Hoc est meridies,
quando sol in summo caelo cons'stit .... Quod etiam congruit, quando fsoI
iustitiae’ (Mal, 4, 2) Christus Deus noster lumen suum etiam ad gentes dif-
fundit“ etc. — Lucis illuminantis etc. Cf. Ioh. 1, 9; vid. supra Serm. 2 n. 1;
3 n. 11.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften