124
Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.
gratias agebat illis, qui spiritum suum refriguerunt. Dum homo
habet magnam sitim in spiritu interioris hominis, tunc desiderat
sapientiam. Nam intellectus ex caritate, quam habet ad veritatem
aeternam, miro zelo accenditur et inflammatur et desiderat refri-
5 gerium contra hanc sitim spiritalem.
7. In puteo Iacob est aqua, quae humano ingenio quaesita
et reperta est, et potest significari quoad hoc philosophia humana,
quae penetratione laboriosa sensibilium quaeritur. In Verbo autem
Dei, quod est in profundo vivi putei, scilicet humanitatis Christi,
10 est fons refrigerans spiritum. Et ita notemus puteum sensibilem
Iacob, puteum rationalem, et puteum sapientialem. De primo
puteo, qui est naturae animalis et altus, bibit pater, filii et pecora;
de secundo, qui altior in orizonte naturae, bibunt ,,filii hominum“
tantum, scilicet ratione vigentes, et philosophi vocantur; de tertio,
15 qui altissimus, bibunt „filii excelsi“, qui dicuntur dii et sunt veri
theologi. Christus secundum humanitatem puteus quidem dici
potest altissimus, uti canimus: „Tu solus altissimus, lesu Christe.“
In illo profundissimo puteo est fons sapientiae, quae praestat felici-
tatem et immortalitatem. Itineratur hic puteus, quia vivus, et
20 fatigatur, quando non reperit petentem aquam vitae, portat vivus
puteus fontem suae vitae ad sitientes, vocat sitientes ad aquas salu-
tares, ut „aqua sapientiae salutaris“ reficiantur; et quia nemo
cognoscit hanc aquam, portat puteus ipsam ad locum, ubi sensi-
bilis aqua quaeritur, ut dum sensibilis quaeritur, etiam ipsa non
v2 235 vb quaesita reperiatur. Sedet puteus vivus super puteum || mortuum,
et dum quaeritur sensibilis aqua, manifestat seipsam aqua spiri-
talis; portavit puteus aquam suam ad secundum puteum, scilicet
synagogam, ut quando doctores in synagoga convenirent et circa
legis litteralem intelligentiam ex libro legis haurirent, adesset spiri-
30 talis intelligentia non quaesita et se manifestaret. 0 pietas in-
1. post refriguerunt addi, et dei. illis V2
3. ad supra lin., in qua ex dei. V2
16. quidem corr. ex quidam V2
18. qui L 29. litteralem corr. ex litteralis V2 spiritualis V2
12. cf. Ioh. 4, llseq.
13. ef. Ps. 4, 3; 56, 5; 61, 10.
15. Ps. 81, 6.
15—16. veri theologi. Cf. Sermo „Dies sanctificatus“ 12, 20.
17. canimus, scilicet in hymno 'Gloria in excelsis Deo\
21. cf. Is. 55, 1. 22. Eccli. 15, 3.