Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
128

.Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

maritanis.“ Iudaei habebant Samaritanos pro excommunicatis,
va 236 ra qUia scismatici erant, || scilicet scissi ab ipsis in multis. Non enim
recipiebant Vetus Testamentum exceptis quinque libris Moysi, et
ideo non solum non comedebant et bibebant simul, sed etiam ex
5 eodem vase non bibebant etc. Scivit mulier Christum Iudaeum ex
aliquo signo extrinseco, quod distinxit Iudaeum a Samaritano,
admirabatur de transgressione, quasi Christus Iudaeus transgressus
foret observantiam Iudaeorum in hac petitione. Discipuli emerunt
cibos, et Christus petit potum a Samaritanis. In quo docemur,
io quod lex nobis peregrinantibus non est posita, quin cum excom-
municatis propter necessitatem inevitabilem possimus communicare.
11. „Re spondit Iesus et dixit ei: Si scires donum
Dei, et quis est qui dicit tibi: da mihi bibere, tu for-
sitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam“.
io Ac si diceret: mihi licet pro tua salute tibi communicare. Et atten-
damus verba: „si scires donum Dei.“ Iesus nobis datus est tam-
quam supremum donum Dei; et alibi Spiritus Iesu, qui est et Spi-
ritus Patris, donum dicitur, et homines dicuntur participare hoc
donum, qui sunt spiritales. Iesus ut donum Dei dicitur gratia;
20 unde spiritalem gratiam Iesu participantes, scilicet illi, qui de pleni-
tudine eius recipiunt, sunt per gratiam spiritalem virtuosi, scilicet
quia recipiunt fidem, sapientiam, scientiam, et ceteras virtutes, quae
sunt Christus. Scire illum quis est, est scire fontem misericordiae
aquae vivae; quare sciens petit et accipit. Qui igitur tantae vir-
25 tutis est, non subest observantiae Iudaeorum.
12. „Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias
habes, et puteus altus est.“ Haec sic Spiritus sanctus ordi-
navit, ut de corporali aqua mulier successive duceretur ad spiri-
talem, de qua loquebatur Iesus. Attende, quomodo haurire necesse
30 est cum labore et ingenio omnem aquam, quia omni homini „puteus
altus est“. Putabat mulier Iesum non posse habere aquam nisi eo
modo quo alii, sicut nemo efficitur doctus, nisi laboriose hauriat
5. bibebant] habebant L 20. post plenitudine adcl. et dei. legis L
26. ei] enim L 27. ordivit L 28. successive mulier L
10. c. 103 C. XI q. 3. 12. Ioh. 4, 10.
17. cf. Act. 2, 38. AUGUSTINUS In Ioh. tr. 15 n. 12, PL 35, 1514:
„Donum Dei est Spiritus sanctus“. Cf. ALBERTUS M. In Ioh. 4, 10; XXIV
161 a, qui laudat Act. 2, 38. 18. cf. 1 Cor. 2, 12—15. 20. cf. Ioh. 1, 16.
22—23. virtutes, quae sunt Christus. Cf. infra n. 14. 33; De ludo globi
II f. 161 v. 26. Ioh. 4, 11.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften