Metadaten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
134

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

1(>. Attende differentiam inter generationem temporalem et
aeternam. Nam pater generando temporaliter communicat filio
potestatem temporalem generandi. Virtus enim seminis patris
quae datur fit fons generandi in filio sicut in patre: sic virtus spi-
5 ritus Christi formans seu generans filium spiritalem fit fons in ipso
secundum naturam spiritus, scilicet fons, qui de seipso aeternaliter
vitaliter movetur. Unde est semen divinum, scilicet spiritale. ,Spi-
ritus enim Deus est“. Et nota, quod haec generatio dicitur regene-
ratio, quia oportet naturam nostram spiritalem denuo nasci. Sicut
io spiritus rationalis in sciente est denuo natus, quia homo ignarus
secundum naturam factus est quoad hoc alius homo, scilicet sciens
-— non quod aliquid intraverit ab extrinseco in hominem interiorem
visibile vel ymaginabile —, sic denuo nascitur spiritus noster, in
quo est semen Dei seu scientiae vitae, non per immissionem ali-
is cuius visibilis aut intelligihilis, sed virtute altissimi obumbrantis
spiritum et ipsum immutantis et ad se convertentis, sicut placidum
obiectum tristem animam immutat ad laetitiam et ad se convertit.
Unde sicut Filius Dei denuo natus factus est filius hominis virtute
altissimi, sic filius hominis denuo natus virtute altissimi fit filius
20 Dei.
17. Adhuc nota, quod intellectus nobis datus est cum virtute
seminis intellectualis: unde in se habet principium fontale, mediante
quo in seipso generat aquam intelligentiae, et fons ille non potest
nisi aquam suae naturae producere, scilicet humanae intelligentiae,
25 sicut intellectus principii 'quodlibet est vel non est’ producit |
236vb aquas metaphysicales, ex quibus alia flumina scientiarum emanant
indesinenter. Sed si altius principium divinum a Deo intellectua-
lem illam naturam excellens, quae excellentia fides dicitur, infun-
deretur spiritui, fons ille divinus vivas, veras et aeternas aquas
30 flueret. Sic dicebat Christus, quomodo flumina, quae de ventre
5. formans] fons L filium dupl. L 12. aliquod V2
14. scientiae videtur correctum ex scientia V2
19. sic — altissimi om. L 24. aquas L 28. infundentur L
7. Ioh. 4, 24. 9. c/. Ioh. 3, 3. 15. cf. Luc. 2, 35.
18—20. c/. ECHARDUS In Ioh. n. 106 (93vb): ,, . . . fructus incar-
nationis Christi, Filii Dei, primus est, quod homo fit per gratiam adoptionis,
quod ipse est per naturam.“ Similiter n. 117 (94va); 177 (98rh); 288 (105va);
Pr. LXXIV 233, 35; Paradisus anime intelligentis (ed. Ph. Strauch) Pr. 1
p. 9, 11—17.
25. cf. PARMENIDES Ilepi «pucssc^ 8, 15 (Die Fragmente der Vor-
sokratiker, hrsg. von H. Diels, 5. Aufl. von W. Kranz I, 1934, 236, 8): ,,v) Ss
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften