Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
144

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

tatem eins, qui misit me, ut perficiam opus eius“. Ecce
quomodo ducuntur discipuli de uno ad aliud, scilicet de visibili
cibo ad spiritalem: facere voluntatem mittentis, scilicet perficere
opere illam voluntatem, est cibus missi ut missi. Nam legatus ut
5 talis nullum habet alium refectionis cibum quam facere voluntatem
domini sui, qui ipsum misit. Sic omnes apostoli, quia missi a
Christo, sicut Christus a Deo Patre, non faciebant nisi voluntatem
Christi: ita et nos praelationis onus circumferentes, qui in eorum
loca successimus, curare debemus Christi voluntatem perficere, ita
io et vos servi Christi perficere debetis eius voluntatem, quae est ut
sitis sancti. Opus episcopi esse debet, ut vos sanctificet et mundet
verbo Dei; opus vestrum, ut sitis oboedientes et ad mundationem
recipiendam intenti.
25. ,,Nonne vos dicitis, quod adhuc quattuor menses
io sunt, et messis venit?“ Ideo apto tempore legitur hoc ewan-
gelium, cum quattuor menses sint ad messem. ,,Ecce dico vobis:
levate oculos vestros et videte regiones, qui a albae
sunt ad messem“. Samaritani, qui in campo apparuerunt prope
puteum, ubi Christus erat cum discipulis, ut Christum reciperent
20 et invitarent, fuerunt quasi regio alba ad messem propinqua. Se-
quitur: ,,Etqui metit, mercedem accipit et congregat
fructum in vitam aeternam“. Distinguimus: qui metit, fruc-
tum in vitam aeternam congregat; ideo mercedem accipit, cum
faciat utiles labores. Attende, quomodo in hoc mundo homines
v2 237 vb seminantur et post messem j| fructus in aeterna vita congregantur.
Homo, qui facit fructum spiritalem, quia spiritus a Deo creatus
seminatur in terra, ille fructus separatur a terra et congregatur in
regno caelorum. Nota hominem in meliori statu: scilicet quando
maturior est uti blada, tollitur de mundo, ut in fructu maturo bene
30 per ,,solem iustitiae“ decocto sanctis uniri possit in horreo Dei.
4. est] et L missi2] misi L
12. et om. L 13—14. intenti. Sequitur: nonue(!) L
22. Distinguimus conieci\ De quibus V2 L
27. seperatur V2 29. bene] vnde L

4seq. De legatione divina ecclesiae eiusque membrorum cf. infra n. 31;
Serm. „Haec scripta sunt“ (Brixinae 1456 April. 4; V2 152 vb); „Eratis ali-
quando“ (Brunecka 1456 April. 11; V2 154ra); „Sicut nuper“ (Romae 1459
Martii 6; V2 284 v — 285 r).
8. circumferentes. Cf. 2 Cor. 4, 10: „nos (scilicet apostoli) semper morti-
ficationem Iesu in corpore circumferentes“.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften