Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
22

BRIEFE AN FRIEDRICH NAUSEA (jANUAR I 541)

sua aetate humanis praesumptionibus oneratam fuisse plusquam Iudaei olim fue-
runta h Facile itaque, si pii et prudentes viri reformationemb describant, etiam hisce
oneribus ecclesias Dei liberabunt.
In summa, quicquid docendum, quicquid in sacris caeremoniisc usurpandum,
quicquid in disciplina observandum, quod quidem per se ad Christi glorianh perti-
net, sancti patres tradiderunt et in ecclesiis usurparunt, quia ea cum scripturis conve-
niunt, a nobis nunquam respuentur, modo alii eadem ad- I 297 I mittant et quae illise
contraria sunt, abiiciant.
fNovisti et deplorasf indubie, tam multis et gravissimis depravationibus vulgo
doctrinam in ecclesiis vitiatam esse et esse tam paucos, qui Christo Domino soli
fidere et in eo innovari et vivere vitam sanctam et omnibus fructuosam pure et in-
stanter doceant et non potius praedicent propter quaestum suum divorum et pro-
priorum operumg in ceremoniish merita confirmentque inde corda et manus, non
poenitentiam. Vides et defles divinissima sacramenta et alias ceremonias sic ad in-
anem externi operis fiduciam prostitui et vendi.
Ita etiam agnoscis disciplinam adeo omnem collapsam esse. Quotus quisque est
enim eorum, qui episcoporum nomine censentur, qui quid munus suum requirat,
noverit ? ‘Tacere praestat1. Quis vel doctrinae vel caeremoniarum vitia, quis missa-
rum et praeposteram externi operis fiduciam, quae fit non poenitentibus, Jtum pro-
stitutionem) et foedissimam earum nundinationem adhuc conatus est corrigere ?
Et tamen nec de privatis missis nec de eo, quod mysterium huius sacratissimae ce-
remoniae populo non ut oportet explicatur, nec quod sacramentum non totum dis-
pensant, ullius veteris concilii decretum, ullam sanctorum patrum autoritatem ha-
bent. Imo, si inquirerent vel moneri se sinerent, cogerentur fateri ista pugnare ut
cum scriptura, ita cum omni veteris ecclesiae et doctrina et decretis et usu. Inspician-
tur omnes formulae missarum, quae in sanctis patribus extant, omnia quae de hoc
mysterio scripta reliquerunt, et conferatur cum his id, quod kmissarum nomine in
templis quotidiek exhibetur. At cum clarissime doceri possit ista ita habere, bona
spes est, si iusta colloquutio fieret, omnes, qui agnoscunt1 Deum et Christum unum
esse suum servatorem, veritati libenter cessuros esse et abiecturos quicquid intelli-

a) fuerintyl.
b) hinzugefügt: ecclesiae A
c) concionibus A
d) religionemA
e) illis A; illi B.
f-f) Novit Dominatio Tua et deplorat A.
g) A; fehlt in B.
h) Drf. ceremonis A,B.
i -i) Taceo praestet A,B.
j -j) prostitutionem tumzl.
k-k) quotidie in templis missarum nominezl.
1) agnoscunt A; cognoscunt B.

1. Eine derartige Aussage kenne ich nicht.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften