Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ABUSUUM INDICATIO (1541)

39

coni, quih neglecto munere docendi aet eleemosynas procurandi et disciplinam con-
servandi et exercendi3 4 cantionibus in ecclesia vacare velintbl.
Tollerec itaque necesse est, quamprimum id commode fieri poterit, et eum ab-
usum, quod ecclesiarum proventus omnes in certas praebendas distribuuntur et
praebendaed conferuntur in homines, qui lectorum modo et cantorum officium
praestant. Constituto enim eo, quod impenditur primariis et maxime necessariis
muneribus, ut sunte pensiones episcoporum et presbyterorum, qui doctrinae, sacra-
mentorum dispensationi et disciplinae praeesse debent, tum diaconorum et subdia-
conorum, quibus curam pauperum et eleemosynarum praecipue demandari opor-
tet, 2reliqui ecclesiarum proventus distribui debent in pauperes et eos qui ad sacrum
ministerium instituuntur3; hantumque cuique praebere convenid, quantum ei satis
est pro sua necessitate et usu. Quae distributio arbitrio episcopi et presbyterorum,
non tamen absque diaconorum consilio, olim fiebat.
4Sed quoniam mala clericorum administratione tota I 220 I haec ratio conturbata
est§, expediret rebus adeo collapsis remedium adhibere quod adhibuit Ioas rex Iuda.
Nam cum sacerdotes in privatum usum verterent quicquid offerebatur in templo,
regium scribam recognoscendae sacrae pecuniae una cum sacerdote praefecit, ne qua
pars fraude deperiret; 4. Regum 12. ca5. Sic hodie utile esset, ut presbyteris et diaco-
nis ex ordine civili aliquot probi viri adiungerentur tanquam testes et custodes. Ne-
que id esset novum exemplum; siquidem testatur Ambrosius ecclesiam initio habu-
isse seniores, sine quorum consilio nihil agebatur, atque hunc morem obsolevisse
doctorum desidia vel potius superbia, dum soli aliquid videri volunt; in prioremh ad
Timotheum, cap. j6. Praeterea cum sacerdotum delectioni et examinationi1 plebem

a-a) fehlt in AB.
b) velitf!] C; velint ita etiam diaconis idem concilium vetuit cantionibus incumbere praetermisso
ipsorum proprio officio, quod est praeesse elemosynis (R; eleemosynis B), adesse episcopo et pres-
byteris in conservanda et exercenda disciplina AB.
c) loWiAB.
d) praebendae ipse A; praebendae ipsae B.
e) fiunt B.
f-f) et debet tantum cuique praeberi AB.
g) fuit AB.
h) priorem AB; priore C.
i) examini AB.

1. Gregor der Große, Decretum, auf der römischen Synode (595), MPL 77, Sp. 1335; aufgenom-
men in Decr. Grat. I, Dist. 92, c.2 (Friedberg 1, Sp. 317-318), wo die Überschrift nur Diakone er-
wähnt, der Text aber auch die Priester einschließt.
2. Ut pauperibus sua portio canonica restituatur. [Marg. C]
3. S. TRE 5, S. 577-583, s.v. Beneficium, und die Daten in BDS 9,1, S. 307 Anm.365. Eine ähnli-
che Aufteilung des kirchlichen Vermögens kommt zum ersten Mal bei Papst Gelasius I. vor. Bucer
erörtert die Vierteilung ausführlich in seiner Schrift >Von Kirchengütern< aus dem Jahre 1540,
Bl. Q3a~5a.
4. Ut dispensandis opibus ecclesiae boni laici adhibeantur. [Marg. C].
5. II Reg 12,1-16.
6. »Ambrosiaster«, Comm. in Epist. I ad Timotheum 5,1, MPL 17, Sp. 502BC.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften