Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ABUSUUM INDICATIO (i 541)

43

fit corporis et sanguinis Domini qui illa indigne sumit1, aeodem sea reatu obstringit
qui haec indignis administrat vel spectanda tantum ingerit. Inde vetus ecclesia vela
non reserabat, donec impuri sacro conventu excessissent.
Tollenda igitur erit tanta missarum multitudo nec ullis missae exhibendae nisi qui
5 digni sacramentorum communicatione*3 iudicari possunt. 2Tum ad communicatio-
nem quicunque sacris adsunt, diligenter invitandi erunt; nam haec sacramenta non
ad spectandum, sed ad sumendum instituta sunt. Hinc olim sub poena excommuni-
cationis iubebantur communicare quicunque sacris interessent. Sic enim et aposto-
los statuisse et sanctam Romanam ecclesiam servasse scripsit Papa Calixtus, ut legi-
10 mus De consecratione Dist. 2. ca. >Peracta<3; item Distinct. 1. ca. >Omnes< similis
constitutio ex canonibus apostolorum adducitur4. Quare divus Chrysostomus recte
iudicavit ministrum frustra sacram habere oblationem, frustra astare ad altare, dum
nemo communicat, I 224 I propterea quod qui indigni communicatione sunt absce-
dere debeant, dum consecratio ipsa peragitur; id quod diaconus ecclesiae et Christi
15 authoritate praecipiebat. Addit etiam, qui communicatione sacramentorum indig-
nus sit, eumc indignum quoqued esse ea communicatione quae in precibus habeture.
Haec ille Homilia 3. in Epistolam ad Ephesios5.
Deinde ne populus, ut hodie maxima pars facit, aliquid fiduciae reponat in opus
vel suum vel sacerdotis6, sive in spectando sive audiendo sive praedicando, vel deni-
20 que etiam sacramenta sumendo, omne mysterium, ita ut Dominus instituit et vetus
ecclesia observavit, explicari praesentibus quam clarissime oportet, ut simul cum sa-
cerdote vera fide precentur paceque invicem data et accepta sacramentis eisdem ita
participent, ut magis magisque in Christo vivant et Christus in illis7. Verum enim est
quod divus1 Chrysostomus scripsit Homilia 18. in alteram Epistolam ad Corinthios,
25 nunc non esse eam rationem quae in veteri testamento erat, ut populo non liceat om-
nibus participare quibus sacerdos participat; nunc enim unum omnibus corpus et

a-a) se eodem AB.
b) communicatione AB; communicationi C.
c) fehlt in AB.
d) etiam AB.
e) est2l5.
f) dominus B.

1. I Kor 11,27.
2. Praesentes missis communicare debent. [Marg. C].
3. Decr. Grat. III, De cons. Dist. 2, c. 10 (Friedberg 1, Sp.1317); früher dem Calixtus zuge-
schrieben.
4. Decr. Grat. III, De cons. Dist. 1, c.62 (Friedberg 1, Sp. 1311); Canones apostolorum 10(9),
QGPRK 1, S. 147.
5. Johannes Chrysostomus, Homilia 3,4-5 in Epist. ad Ephesios, MPG 62, Sp. 29; s. auch BOL 3,
S. 31-32.
6. Hier weist Bucer die Lehre der Wirkung der Sakramente ex opere operato zurück, so wie diese
von den Evangelischen verstanden wurde; s. z.B. die Apologie, in: BSLK, 12. Aufl. (1998),
S-295>49-5C 350,14-19.
7. Vgl. Gal 2,20.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften