Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
46

ABUSUUM INDICATIO (1541)

derint, fidem professi et obedientiam, quam ecclesiae secundum verbum Christi
praestare debent pii1 2.
2Non autem puerorum tantum institutio, sed etiam totius populi negligitur; ad-
monitio eorum qui delinquunt iacet; eorum qui palam scelerati sunt, friget coercitio
vel potius nulla est; nulla ad iustam poenitentiam ligatio; I 227 I nulla3 excommunica-
tiob, nisi quod dnanis duntaxat species quaedamc et nomen manet; atque illud ipsum,
quod dde hac re relictum estd, cum gravissima contumelia beneficii Christi, quod per
claves regni sui ecclesiae contulit, longe alio quam ut vitia populi Dei corrigantur tra-
ductum est. Praeterquam enim quod clerici suas iniuriase ulciscuntur, alicubi non
alium in usum excommunicationem adhibent quam ut sub praetextu contumaciae
debita extorqueant, alicubi ad res perditas recuperandas et inquirenda occulta faci-
noraJ; nusquam vero legitimam ac quae in evangelio praescribitur admonitionem
praemittunt; denique absolutionem venalem habent, ut fnemo nisi pecuniam nume-
ret absolvatur1. Ita totum usum clavium partim ad suam libidinem, partim ad suam
avaritiam, partim ad regnum suum stabiliendum converterunt.
Istos ergo abusus removere oportet veramque evangelii admonitionem, correctio-
nem, abstentionem et excommunicationem restituere, ut qui peccarunt, ad saluta-
rem poenitentiam revocentur et eorum exemplo aliis metus incutiatur aut certe ec-
clesia contagione malorum liberetur4.
Et quia administratio haec clavium proclivi lapsu in ecclesiae destructionem, ad
cuius aedificationem est instituta, deduci potest, ideo maxima opus cautione habet. 5
Necesse igitur erit, ut plures gravissimi et singulari spiritus sapientiae praediti viri
huic praeficiantur, iique ex omnibus ecclesiae ordinibus delecti, non autem ut penes
unum aliquem haec potestas resideat, quemadmodum hodie officialibus est com-
missa6, qui uth forensium iudiciorum Vationem probe teneant, tamen prope nihil
a) fehlt in AB.
b) excommunicatio autem in totum abolita AB.
c-c) species duntaxat AB.
d-d) relictum fuit AB.
e) iniurias eo AB.
f-f) quicunque pecuniam habeat, illam simul habeat in potestate AB.
g) spiritus ABC.
h) praeter AB.
i -i) vacationem parum tenent AB.

1. Im Wormser Buch und in einer Hinzufügung aus Bucers Feder werden katechetischer Unter-
richt und anschließende Konfirmation gefordert; s. BDS 9,1, S.43 5,17-437,10; vgb für Bucers Kate-
chismen BDS 6,3.
2. Restituenda censura ecclesiastica. [Marg. C].
3. S. dazu Feine 1, 3. Aufl., S. 386.
4. Bucer erörtert dies ausführlich in >Von der waren Seelsorge<, BDS 7, S. 144-230; vgl. Van ’t
Spijker, S. 180-186.
5. Viri gravissimipraeficiendi censurae ecclesiasticae. [Marg. C].
6. Bucer denkt an die Offiziale, die als Beauftragte des Bischofs in der kirchlichen Gerichtsbar-
keit wirksam sind. Er beanstandet, daß diese das Wesen des kirchlichen Rechts iiberhaupt nicht
kennen.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften