Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
RESPONSUM DE REFORMANDIS ABUSIBUS (1541)

63

Quod autem pertinet ad reformationem status ecclesiastici, commisimus nostris
theologis qui hic sunt, ut rationem et formam aliquam huius reformationis citra
praeiudicium describerent; quod et fecerunt. Hanc itaque rationem imperatoriae
maiestati vestrae humillime offerimus, ab eaa et statibus alterius partis ac nobis ipsis
ulterius deliberandam. Ea vero ratio sic habet.

'Pnmum, quia »timor Domini initium omnis sapientiae«2 et salutis est et in vera
Christi fide tota iustitia3 et salus sita, necessarium ante omnia fuerit doctrinam evan-
gelii pure et synceriter ubique in ecclesiis tradi et secundum hanc sacramenta exhi-
berib caeteraque ecclesiastica omnia eodem dirigih Et quo huius rei commodum in-
itium fiat, constituendum est ut articuli, quos Dominus hic dederit conciliari, ab
omnibus per imperium recipiantur et secundum eos conciones et sacramentorum
aliarumque rerum ecclesiasticarum dispensationes in omnibus ecclesiis instituan-
tur. 4 5Nisi enim depravatio doctrinae et sacramentorum totiusque cultus divini ante
omnia tollaturd, ete insincera manebit ac discors religionis administratio et irato
hincf Chnsto nihil prorsus in republica imperii recte et salubriter constitui necg im-
pendens tamqueh urgens patriae pernities ‘ullo modo averti' poterit.

5Deinde quia religionis administratio sive' in doctrina sivek in ceremoniis et disci-
plina restitui non1 potest nisi ecclesiae habeant idoneos et vero Christi zelo accensos
administros, necesse erit ut suum ecclesiis ius in eligendis vel saltem probandis mini-
a) ipsa B.
b) exhiberi exercitia A.
c) dirigi et exhiberi B.
d) Drf. tollantur AB.
e) et fehlt in B.
f) hinc nobis B.
g) Drf. ne A.
h) iamque B.
i -i) averti ullo modo B.
j) nec B.
k) nec B.
l) fehlt in B.
1. Restituenda administratio doctrinae et sacramentorum iuxta conciliatos articulos. [Marg. B~\.
2. Ps 110,10.
3. Vgl. Phil 1,9.
4. Nisi de doctrina et sacramentis conveniat, nihil constituetur salubriter. [Marg. B~\.
5. Necessitas idoneorum ministrorum. [Marg. 5].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften