Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
RESPONSUM DE REFORMANDIS ABUSIBUS (1541)

73

1 Hac de causa, et maxime quia tantis scandalis et tanta ecclesiarum pernitie experti
sumus, ut Deus ratum haberi velit illud verbum suum »Non est bonum hominem
esse solum«1 2 et »Unusquisque habeat uxorem suam et unaquaeque maritum suum
propter scortationem vitandam«3 4, non poterit profecto id absque aecclesiae maloa
5 amplius differri, ut coniugium omnibusb ecclesiae ministris liberum fiat, quo quis-
que pro suo dono et vocatione vel coelebs vel in coniugio vivat suumque ministe-
rium ecclesiae bona conscientia et absque ulla offensione praestare possit.
4Nec grave videri debet recentiores de hac re canones, qui cum lege Dei non con-
sentiunt5, posthabere, postquamc tam diu tamque gravi et incomparabili damno ec-
10 clesiae dissimulata est transgressio manifesta praecepti Dei et probatissimorum ca-
nonum, qui tamen divinae legi consentanei sunt, ddum scilicet toleranturd in sacro
ministerio qui se omni genere impudicitiae palam contaminarunt, cum quibus non
sacris modo, sed etiam externa conversatione communicare christianis nefas est.
Nam cum I 52 a I his, ut apostolus praecipit, ne cibus quidem sumi a sanctis debet6.

15 7 8Huc vero, ut prohibitione coniugii ministri ecclesiarum quamprimum liberentur,
impellere et illud debet, quod pridem experimur, nisi haec prohibitio statim tollatur,
plane nullos vel qualescunque fore, nedum benee instructos, qui ecclesiis ministrare
velint. Nam qui aliquid conscientiae habent, ii nolund se periculo coelibatus com-
mittere, etiamsi caetera omnia in sacro ministerio sic repurgata ac restituta essent, ut
20 nullus piis conscientiis scrupulus in eo superesset.
sPorro sicut sanctum coniugium ministris ecclesiarum liberum faciendum est, quo
puri et casti ministrent, ita severiter abstrahendig et continendi sunt ab omnibus aliis
vel negotiis vel delitiis ac voluptatibus, quae cum hoc divino munere non congruunt

a-a) manifesto ecclesiarum exitio B.
b) fehlt in B.
c) posteaquam B.
d-d) toleratis B.
e) ad divinam hanc functionem aliquo modo B.
f) Drf. volunt A
g) abstrahendi illi B.

1. Libertas facienda matrimonii. [Marg. B\.
2. Gen2,i8.
3. I Kor 7,2.
4. Rectius dispensabitur nunc de canonibus reiicientibus a sacro ministerio maritos quam hactenus
dispensatum sit de illis, qui reiiciunt fornicarios. [Marg. J3].
5. Für die spätere kirchliche Gesetzgebung zum Amtszölibat s. BDS 9,1, S.479, Anm.316.
6. Vgl. I Kor 5,11.
7. Nisi matrimonium sacerdotibus admittatur, non habentur idonei ministri. [Marg. B\.
8. A quibus clerici abstinendi. [Marg. B~\.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften