Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
RESPONSUM DE REFORMANDIS ABUSIBUS (1541)

83

tae. Quina nec magistris scholarum sua salaria relicta sunt1. 2Eo vero factum est, ut
non tantum nulli uspiam reperiantur idonei ad sacrum ministerium aut educentur,
sed ipsae quoque scholae, dum doctoribus nulla supersunt stipendia -tacemus de
discentibus-, prope abolitae sint. Iam ut ipsib vivantc qui ecclesiis nihil quam lectio-
5 nes et cantiones praestant, easque ecclesiis minime utiles, imo propter impiam mul-
torum in hoc opus fiduciam et foedam ex commentis prophanis contaminationem
plerunque noxias, ac in quem maxime usum praebendas suas convertant“, quarum ii
fere et plures et pinguiores habent, qui I 54 b I ecclesiis pernitiosiores sunt, id vero
notius toti orbi est quam ut sit verbis hic exponendum.
10 3Atqui cum divina scriptura, omnes sancti patres, omnes canones ingens sacrile-
gium esse pronuncient, si ea, quae ad conservandum sacrum ministerium et necessi-
tates populi Dei cum publicas tum privatas sublevandas Deo sacratae sunt, in alios
usus, nedum in luxum et fobscoeniora etiam aliquod flagitia insumuntur, tamen si
quid rerum ecclesiasticarum hodie tanto abusui deciditur et in eum proprie usum,
15 quem divinae literae, canones et leges praescribunt, in ministerium curae animarum,
scholas et pauperes convertitur, clamitant hi ipsi rerum ecclesiasticarum praedatores
et decoctores sacrilegium committi, diripi patrimonium Christi, spoliari Dei eccle-
sias; nec ullum praesentiusg inter status Germaniae aut periculosius dissidium quam
illinc'1 hodie existit et indies magis exacerbatur4.
20 Quapropter non solum religionis, sed etiam publicae pacis et tranquillitatis causa
necessarium erit, quamprimum huic malo remedium adhibere. 5Possetque huius rei
tale initium fieri, ut de amplissimis illis collegiorum et coenobiorum opibus hic sta-
tim ministeriis ecclesiarum et scholis necessaria deciderentur, de quorum modera-
tione facile convenire posset. Postea vero quam ii morte decederent, quos nemo non
25 agnoscit, cum ob suam imperitiam atque ignaviam, tum ipso etiam vivendi genere,
ecclesiis nihil posse commodare et tantum oneri esse, possent etiam1 stipendia trans-
ferri ad eos, qui se sacro ministerio consecraverint' vel se ad id suscipiendum erudi-

a) Quid ? B.
b) fehlt in B.
c) vivuntA
d) convertunt A.
e) consecrata B.
f-f) fehlt in B.
g) pestilentius B.
h) istinc B.
i) fehlt in B.
]) impendunt B.

1. Daß Bucer hier besonders die Scholarchen erwähnt, hat wohl als Grund die Straßburger Ver-
hältnisse; s. Rott, Investigationes 2, S. 465-467.
2. Ministeria deserta, scholae ablatae. [Marg. B].
3. Qui ecclesias maxime despoliant, spolii accusant eos, qui verum usum opum ecclesiasticarum re-
stituunt. [Marg. 5].
4. S. dafür Körber, Kirchengüterfrage; Seebaß, Bucers Beitrag.
5. Quomodo restituenda rerum ecclesiasticarum dispensatio. [Marg. 5],
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften