Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
RESPONSUM DE REFORMANDIS ABUSIBUS (1541)

87

I 55hl ^Et haec itaque ecclesiastica censura et animadversio abstentionis et excom-
municationis revocanda in ecclesiam est, sed quae non ad exigenda debita aut fir-
mandam externam cleri immunitatem et dominationem, sed ad coercenda scelera et
flagitia, ad corrigendos malos populi mores adhibeatur et exerceatur, idque vero ac
salubri iudicio Spiritus et per idoneos ex clero et populo administros solaque instau-
randae in Dei populo pietatis et sanctimoniae causa1 2, non ambitione aliqua vel quae-
stus cupiditate, uti factum est hactenus in vulgatis illis inspectionibus, quas falso
synodos vocant, in quibus flagitiosos quidem multarunt, sed ut lucrum inde referret
officialis vel episcopus, vel certe quo suae aut alterius cuiuspiam malevolentiae obse-
querentur, non ut emendarentur qui peccaverant et ecclesia offendiculis purgaretur3 4.
Hanc vero Domini disciplinam, si rursus in doctrina et sacramentorum usu eccle-
siae vere consentiant et idoneos, fidos atque vigilantes ministros habeant, tum cate-
chismus cottidie summo studio fiata, non minus facile erit restituere et moderatione
toti ecclesiae omnibusque eius ordinibus salutari exercere, quam ea ecclesiis ad con-
servandum et provehendum poenitentiae et pietatis studium necessaria est.
4Quo autem et haec disciplina, sine qua certe ecclesiae rite consistere non pot-
erunt, iterum suscitetur aliaqueb omnia, quae ad veram ecclesiarum reformationem
requiruntur, simul obtineantur et ad diuturnitatem confirmentur, omnino necesse
erit, ut ordinariis potestatibus et magistratibus saecularibus sua quoque cura et man-
datumc requirendi et exigendi a singulis quicquid in officio cuiusque est, tum etiam
quae vitiose omittuntur et peccantur corrigendi iniungatur omnino ea cum modera-
tione, tum severitate, qua eis istam curam I 56a I divinae scripturae, canones, scripta
sanctorum patrum et Novellae Iustiniani imponunt et demandant5.
Hi quoqued excitandi sunt, ut publicas idololatrias et superstitiones, quas etiam
Liber ab imperatore oblatus submovere praecipit, tollant, et flagitia, ut scortatio-
nem, stupra, adulteria, ebrietatem et caetera offendicula, quaecunque palam mores
ecclesiae vitiant, iustis poenis et coercitionibus e populo Dei profligent. Qua de re
quicunque civilis criminis rei agendi6 fuerint, etiam clerici, eximi eorum iudicio non
debent, ita ut a piis imperatoribus in Novellis edictum legimus6.
a) exerceatur B.
b) et alia B.
c) facultas B.
d) quoque principes et magistratus B.
e) fehlt in B.
1. Restitutio censurae et excommunicationis. [Marg. B].
2. Für Bucers Ansichten über Kirchenzucht s. Van ’t Spijker, Offices, S. 180-186, 192-213.
3. Es handelt sich hier um die Visitation und den Send (lateinisch: synodus). Seit dem 13. Jahr-
hundert war der Offizial bischöflicher Justizbeamter; s. Feine 1, 3.Aufl., S. 327-328, 332-333. Be-
sonders die Strafgelder für das Konkubinat der Priester und die Übertretung der Fastengebote er-
regten Argernis.
4. Supremis potestatibus rerum ecclesiasticarum cura restituenda. [Marg. B~\.
5. Nicht zufälligerweise nannte Bucer in der deutschen Übersetzung nicht die Heilige Schrift
und die Väter, sondern nur die Novellen. Es ist klar, daß bezüglich der Aufgaben der Obrigkeit das
christliche Römische Reich sein Leitbild war.
6. Vgl. >Abusuum ... indicatio<, S. 50,20-51,10.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften