Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
RESPONSUM DE REFORMANDIS ABUSIBUS (1541)

93

1 Verum3 4 contra hunc conatum reformandae ecclesiae Germanicae obiici solet, Ger-
maniae non licere ut ea per se in religione aliquid immutet, quod non et aliae natio-
nes simul mutare instituant; religionem pertinere et ad alias christianas nationes,
quare sine illarum approbatione nihil de ea statimb debere a nobis statuic; quod enim
omnes attingit, esse ab omnibus approbandum2, et si quid Germani suo tantum con-
silio corrigere in rebus ecclesiasticis ausint, eo illos nihil aliud quam quod nunc gra-
vissimo nostro malo et aliarum nationum offendiculo existit schisma aucturos, et
dissimilitudinem religionum, quae modo inter hanc et alias nationes christiani nomi-
nis est et turpissima et pernitiosissima, facturos maiorem, id quod hominibus reli-
giosis sit indignissimum et nationi nostrae periculosissimumci3.
4Sed respondendum ad haec est christianis, qui Christi praecepta hominum vo-
luntatibus tanto intervallo praeferre debent quanto est Christus anteferendus homi-
nibus, non licere, ut quae iam certo cognoverint ab uno hoc Servatore nostro vetita,
retineant, aut ut amplecti differant quae non possunt dubitare sibi esse abe uno
Magistro et Deo nostro sanctissime iniuncta et mandata, etiam si repugnet eisf hac
in re totus orbis, nedum non approbet eorumS studium. Perpetuum enim illud est
»Oportet Deo magis obedire quam hominibus«, Actorh ^5 6.
6Iam negare nemo potest, quae hic ostendimus in ecclesiis vel corrigenda vel re-
stituenda esse, ea Christum Dominum ita corrigi et amplecti ‘et clarissime et severis-
sime praecepisse, et in divinis scripturis, et in sacris canonibus et in piorum princi-
pum legibus1. Quare si etiam aliae nationes hanc a Domino praeceptam mutationem,
hoc est manifestorum vitiorum correctionem et neces- I 58 a I sariorum officiorum
restitutionem nunquam admittere, imo pro viribus etiam oppugnare velint, tamen
a) Dilutio eorum quae obiici solent ne germania aliquod reformationis initium ipsa per se molia-
tur verum B.
b) statui B.
c) fehlt in B.
d) Drf. periulosissimum A.
e) ab hoc ipso B.
f) fehlt in B.
g) hoc B.
h) Acto. B.
i -i) in divinis scripturis in sacris canonibus et in piorum principum legibus praecipere et requi-
rere et clarissime et severissime B.

1. Obiectio contra conatum reformationis. [Marg. 5],
2. Der Rechtsatz »quod omnes tangit, ab omnibus tractari et approbari debet« begegnet im Cor-
pus Iuris Civilis, Cod. Just. V,59,5; im Corpus Iuris Canonici, X,1,23,7; in VI°, V,i2, De regulis iuris
29 (Friedberg 2, Sp. 152, 1122). Für Literatur s. BDS 9,1, S. 103, Anm. 21; Liebs, Lateinische Rechts-
regeln, ^.Aufl., S. 181.
3. Der Reichstag von Nürnberg 1524 verlangte ein Nationalkonzil. Der päpstliche Legat Lo-
renzo Campeggio lehnte diese Forderung sofort ab, und der Kaiser verbot es; s.Jedin, Geschichte
des Konzils 1, 2. Aufl., S. 171-174. In seiner Schrift >Vom Nürnbergischen fridestand< erinnerte Bu-
cer daran; s. BDS 7, S. 471—472.
4. Christus cuique pro se audiendus et sequendus, etiam si orbis reclamet. [Marg. R],
5. Act 5,29.
6. Postulata reformatio manifestorum tantum vitiorum correctio est. [Marg. 5].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften