Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ADMONITIO AD LEGATUM PONTIFICIUM (1541)

IO9
traditum antiquitus repetere, nihil nostra authoritate statuere, sed rursus amplecti
cupimus quod statuit et edixit Christus ab initio quodque adeo observandum apo-
stoli, martyres et sancti patres iu- I 105b! dicarunt, ut anathema haberent etiam an-
gelum de coelo aconvellere aliquid de eo molientemai, et vitam tyrannis quam vel
apiculum1 2 de eo cuiquam remittere mallent.
Decet quidem quod omnium interest, ab omnibus constitui3. At si alii nolint, ne-
mini tamen ob id licebit deesse bofficio suob, quod debet Servatori suo et ecclesiae
Dei; nemini negligere, quod Dominus iniunxit omnibus et sine quo retineri gratia
Dei non potest. Nulla enim tanta inter homines societas esse potest, ut sit cuiquam
causa sociorum offendendusc Deus et abiicienda vita aeterna. Istud autem nos certo
faceremus, si in confessis abusibus et vitiis dperseverare vellemusd, propterea quod
aliae nationes horum correctionem, vel sua vel aliorum aut ignoratione aut cupidi-
tate impeditae differrent.

Possunt igitur iure ac debent officio et Germani et quilibet alii populi simulatque ali-
quid in religionibus apud se vitiatum cognoverint, quamprimum cum provincialibus
tum nationalibus synodis et quacumque demumb via et ratione commodius queant,
ut id sanetur et in ecclesiis omnia syncera et integra sint et conserventur, summam
curam impendere. Hoc et veris canonibus ita sancitum et a sanctis olim patribus reli-
giosissime observatum est4 5.

5Quae cum non ignores, Contarene, admodum dolet nobis, quod scribere tibi per-
miseris, quicquid in nationis nostrae synodo determinaretur, id futurum nullum, ir-
ritum et inane. Etiamnef, si quid recte ac pie determinaretur ? Nam scribis »quid-

a-a) molientem aliquid de eo convellere B.
b-b) officio B.
c) offendendus B; of offendendus A.
d-d) perseveraremus B.
e) demum B; demuum A
f) Ergo inane et irritum dices B.

1. Vgl. Gal 1,8.
2. Diminutiv von >apex<; vgl. Mt 5,18.
3. Bucer verweist auf den Rechtssatz: »quod omnes tangit, ab omnibus tractari et approbari de-
bet«; Corpus Iuris Civilis, Cod. Just. ¥,59,5; Corpus Iuris Canonici, X,1,23,7; in VI°, V,i2, De regu-
lis iuris 29 (Friedberg 2, Sp. 152, 1122). S. S.93, Anm.2.
4. S. dazu ausführlich Bucer, >Florilegium patristicum<, BOL 3, S. 125-133 und >Per quos stete-
rit<, BDS 9,1, S. 207-217.
5. Nibil irritum, nisi quod contra verbum Domini statuitur. [Marg. B~].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften