Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1542)

I25

XV. Responsum principum, qui Romanum pontificem agnoscunt, datum
imperatoriae maiestati ad propositam de religionis negotio deliberatio-

nem 157
XVI. Responsum electoris aliorumque principum et statuum protestan-
tium ad propositam ab imperatoria maiestate deliberationem de decreto
faciendo in causa religionis 180
XVII. Scriptum legati pontificii ad ordines imperii, ne quid statuant de na-
tionali synodo 185
XVIII. Responsio ordinum imperii ad hoc scriptum legati 187
XIX. Admonitio ad legatum pontificium de eo quod ad ordines imperii
scripsisset, non licere in synodo nationali determinare controversias fi-
dei et pontificem Romanum esse caput ecclesiae et conciliorum 189
XX. Testimonium Iohannis Eccii de Libro ab imperatore ordinibus impe-
rii ad excutiendum oblato et in colloquio ab eo maxima ex parte com-
probato 199
XXI. Supplicatio clarissimorum virorum D.D. lulii Pflug et Iohannis
Gropperi collocutorum adversus calumniam collegae sui Eccii 200
XXII. Testimonium imperatoriae maiestatis de fide et integritate atque pia
diligentia D. D. Iulii Pflug et Iohannis Gropperi in colloquio praestita 206
XXIII. Decretum et edictum imperatoris de reformatione episcoporum et
totius administrationis ecclesiasticae 209
XXIIII. Abusuum ecclesiasticorum et rationis, qua corrigere eos oporteat,
indicatio imperatoriae maiestati postulanti exhibita 214

I Ct2a I Illustri atque praestantissimo viro Domino Ludovico de Flandria, Domino
Prati, imperatoriae maiestatis supremo cubiculario, domino suo in primis colendo
Martinus Bucerus s.d.
*Quae de religionis nostrae conciliatione et ecclesiarum Christi instauratione pu-
blice ad consultandum et deXiber^nilumproponuntur, illustris ac religiose domine, ea
quoniam ad omnes, qui Dominum nostrum Iesum Christum invocant pertinent, vi-
ris bonis merito curae sunt; qui et antequam aliquid decretum sit, quid constituatur,
et postquam deliberatum est, quid eventurum sit solicite rogant. Precantur enim hi
a Patre coelesti cotidie et ante omnia alia, ut regnum eius, quod ipsum regnum Filii
sui est, adveniat, hoc est: ut ecclesiae eius quamplurimi vera in Christum fide adiun-
gantur et, huic adiuncti, ea fide sic proficiant, ut Christo in se indies plenius et poten-
tius vivente ad suam ipsi consolationem et felicitatem perfruantur, tum ad aliorum
procurandam salutem et illustrandam Patris sui Dei gloriam eundem tota sua vita
clarius continuo et efficacius explicent.
Haec vero quoniam non nisi pura et certa evangelii Christi doctrina et conformata
ad hanc ecclesiarum disciplina effici possunt, nihil profecto magis in votis esse pot-
erit omnibus qui adventum regni Christi ex animo petunt, quam ut ecclesiae tandem

. Religio bonis omnibus curae esse debet. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften