Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ACTA COLLOQUII (1542)

I27

de syncera Christi doctrina deque vera ac propria ecclesiarum iuxta hanc institu-
tione et administratione inter se consentiant. Quocirca quemadmodum de eventu
comitiorum, quae Ratisponae maxime ob hanc ipsam causam, ut et pia consensio
doctrinae Christi I a 2 b I et huic probe respondens ecclesiasticae rei procuratio resti-
tueretur, indicta et celebrata sunt, studiosi Christi ubique gentium in anxia expecta-
tione fuerunt, ita nunc qualem Dominus eventum dederit et quid ecclesiis Christi in
hisce comitiis consultum sit, cognoscere cupidissime expetunt.

Religionis autem nostrae hoc proprium est, ut quae de ea audita sunt in tenebris, ef-
ferantur in lucem, quae audita in aurem, praedicentur in tectis. Evangelium enim
Christi praedicari debet omni creaturae. Quare veteres sancti sacrorum conciliorum
acta studiose et conscribere et invulgare solebant. [Prodest enim Christi studiosos
cognoscere, et quae [...] satan, qui semper se filiis Dei immiscet, per sua instrumenta
in sacris conventibus adversus veritatem machinatur [...], ut artes huius postea dili-
gentius caveant, et quae turbat humana infirmitas, ut deinde se omnes ipsi accuratius
observent et confirmandos regendosque Christo maiore studio addicant; tum ma-
xime quae Christi Spiritus salutaria efficit [...], ut ea religiose et ipsi excipiant et ad
alios, quo plurimis saluti sint, studiose perferant.
His de causis ac etiam ut occurrerem iis, qui de actis horum comitiorum falsa iam
sparserunt et postea spargent, visum est, quae [...] de religione his comitiis acta et
scriptis consignata sunt et ad manus meas pervenire potuerunt, omnia edere adiunc-
tis pauculis annotationibus, quo et certius illa cognoscerentur et ad ecclesiae utilita-
tem melius converterentur.
Ea vero ldeo me inscribere tuo nomini visum est, ut bonis fidem meam in hac edi-
tione citius approbarem, offerens omnia tuo iudicio, qui in concilio imperatoris inter
imperatorii concilii principes praesens omnia ita gesta esse cognoveris. Quod meum
consilium et quod ista invulgo adeoque sub tuo nomine, aequi bonique consulas
rogo. Nam eo quidem nihil aliud spectavi I cx 3 a I quam ut pii ubique homines, ma-
xime vero Germani, cognoscerent, quantum Deus beneficium ecclesiis per impera-
torem obtulerit, utque eo aliquando plenius perfruamur alii precibus, alii etiam
opera contenderent.

. Acta de religione edi ad quae prosit. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften