Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1542)

I29

!Nam certum est Germaniam salvam esse non posse nisi inter se consentiat, nec
recte consensuram unquam nisi conciliata religione, nec conciliari hanc et syncere
constitui posse - cum adeo pauci sint, quibus ea vere cordi sit, tam multi autem, qui-
bus [...] quod quaestui aut luxui haberi nequeat sit plane intolerabile - nisi prius, ut
5 his comitiis imperator sapientissime instituerat, de generalibus et necessariis capiti-
bus tam doctrinae quam disciplinae christianae conveniat. Ut enim in his minus est
scrupuli, minus ambigui,propterea quod clarissima et copiosissima de his cum in di-
vinis, tum etiam patrum scriptis testimonia extant, ita minus etiam plausibilem ab
his praetextum minusque causae habere possunt ii, qui ut reformationem admini-
10 strationis amoliantur, quam morte peius horrent, dogmatum controversias, quorum
tamen nulla eos per se cura tenet, urgere solent.
Cavendum quoque summopere piis est, ne ullos qui Christi sunt Christumque
vere invocant abiiciant Christi societate exclusos. 1 2Quare et propter eos, qui iudicio
Christi adhuc infirmiores sunt nec quid in unoquoque vel dogmate vel ritu aut chris-
15 tianae religioni proprium aut institutioni utilius sit, dispicere valent, necesse est ut
in multis alteri alteris ut suae sententiae ipsi rationem habeant concedant et stare [...]
vel cadere alter alterum suo Domino permittant, modo de iis omnes consentiant, in
quibus religio ipsa consistit. A veteris enim ecclesiae simplicitate atque puritate
vulgo nimis longe deflexum est. Et nos in hac parte plerique ita ad veteris ecclesiae
20 rationem religionis administrationem in nonnullis ritibus revocavimus, ut adhuc nec
qui Chri- I a 3 b I stum in altera parte quaerunt, ad hanc simplicitatem sua comparare
valeant nec nos ab ea recedere possimus.
Proinde communia et ad fidem Christi plane necessaria in primis constituenda
erunt satisque nos ducere utrinque oportet, si utrinque ea amplectamur, quae Chri-
25 stus Dominus ipse commendavit et apostoli tradiderunt vetusque ecclesia ut ad salu-
tem necessaria observavit, eaque corrigantur, quae cum his consistere non possunt,
ne scilicet in alienos servos nimis acres iudices simus aut nostra duritia causam cui-
quam demus ut pereat pro quo mortuus est Christus. Si etiam Dommus dederit ut
in iis, quae fidei in Christum cohaerent necessario, pia concordia coeat, brevi et de
30 reliquis ecclesiae rebus omnibus id statui poterit, quod ecclesiis maxime et com-
modo et ornamento sit. 3 4Sed ut ecclesiarum conciliatio nisi a necessariis et commu-
nioribus initium fiat iniri non poterit, ita cum iis illa solum tentanda est, qui vero
Christi studio tenentur et in cognitione eorum, quae Christi sunt, aliquousque pro-
fecerunt. Nam qui cum Domino non facit, is contra eum facit; qui non cum eo colli-
35 git, is dispergit; quique adhuc carnales et in Christo pueri sunt, solidum Christi ci-
bum capere non possunt nec veteres utres novum vinum continere.
4Hanc itaque cum imperator rationem et moderationem, qua una profecto eccle-
siis et patriae consuli potuit et posthac poterit, religiose atque constanter in hisce co-
mitiis secutus sit, operaeprecium est ut pii cognoscant, qualis ea sit, quid etiam obsti-
1. Communia et necessaria de religione prius constituenda. [Marg.].
2. Propter infirmiores non statim in omnibus requirenda consensio. [Marg.].
3. Conciliatio religionis tantum a religionis probe intelligentibus et studiosis inveniri poterit.
[Marg.].
4. Imperator optimam rationem conciliandi ecclesias instituerat. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften