Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
144

ACTA COLLOQUII (1541)

quos imperator excuciendos ipsis obtulerat, huic restituendos iudicaverint atque ab
eo petendum, ut acta colloquii omnia prius legato Romania pontificis exhiberet
cumque illo quid de hac tota causa faciendum deliberaret ipsorumque deinde delibe-
rata ad status referretb, quo tum demum hi cum imperatoria maiestate in eandem
vemre sententiam possent1. Erant enim inter hos, qui Librum hunc et omnia acta
colloquii totumque imperatoris sanctum et necessarium de pacificanda religione
consilium, non sine maiestatis eius suggillatione, abiici et prorsus aboleri censerent,
idque tantum deliberari et constitui, quomodo edictum Vuormatiense2 et decretum
Augustanum3 confirmaretur et contra eos, qui his non starent, defensio aliqua para-
retur. Sed dum plerique ex hisce ordinibus providerent, si illorum sententia obtine-
ret, exitiosum patriae bellum excitatum iri et unde nihil quam et religionis et om-
nium honestarumc rerum excidium impenderet, censebant imperatoris adeo salutari
consilio, sine quo pacificari Germaniam haud I 67 b I posse satis viderent, potius ob-
sequendum et acta colloquii expendenda et diligenter viam quaerendam esse, qua et
de religione vera ac pia consensio et ecclesiasticarum rerum tolerabilis aliqua refor-
matio institui posset.
Cum autem viderent hi, qui pacificationem ordinum imperii vel in totum, ut ple-
rique de eis verentur, vel certe hanc, quae per concordiam in religione et ecclesiarum
reformationem, quibus illa solis rebus reparari poterit, querereturd, adversarentur,
nec possent tamen aliorum, qui cum imperatore consentiebant piis et plane necessa-
riis rationibus, aliqua honesti specie obluctari, caeperunt in aliud argumentum in-
cumbere eoque cum alios, tum maxime ecclesiasticos urgere, non licere ipsis de tan-
tis rebus, de immutandis religionibus, de correctione rerum ecclesiasticarum, quae
ad Romanum pontificem imprimis pertinerent, nisi ante de legati eius sententia certi
essent, aliquid explicati respondere et statuere. Confidebant enim, si legatus causam
hanc ad pontificem - quod futurum facile erat coniicere - referendam iudicasset,
tum se minore negotio, fretos scilicet praeiudicio legati, reiectionem totius huius
consilii de vera conciliatione et restitutione ecclesiarum obtenturos esse. Itaque fac-
tum est, cum alii pontifici Romano plus iusto adhuc tribuerent, alii vero sibi ab illo et
satellitibus metuerent, alii etiam de integritate legati, quem credebant a reformatione
ecclesiarum minime abhorrere, aliquid pollicerentur, ut maior pars ordinum, qui in
altera adhuc parte numerantur, in eam sententiam discesserit, ut imperatori quod
iam sequitur responsum daretur.

a) Drf. Romano.
b) Drf. referrent.
c) Drf. honectarum.
d) Drf. quererentur.
1. Der Aufbau des Satzes ist in verschiedenen Hinsichten fehlerhaft. Im zweiten Druck hat Bu-
cer den zweiten Teil korrigiert, den Anfang (Cum ... abhorrerent) jedoch nicht.
2. Das Wormser Edikt vom 8-/26. Mai 1521, DRTA.JR 2, Nr. 92, S.640-659; vgl. Oberman u.a.,
Kirchen- und Theologiegeschichte, Bd. 3, Nr.33.
3. Der endgültige Augsburger Abschied vom 19. November 1530; s. Neue ... Sammlung Reichs-
Abschiede, Th. 2, S. 306-332, bes. §10-67.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften