ACTA COLLOQUII (1542)
J45
deinde ad status referret, quo [...] demum [...] de his statuere et cum imperatoria2
maiestate in eandem venire sententiam possent. Erant enim inter hos, qui Librum
hunc et omnia acta colloquii totumque imperatoris sanctum et necessarium de paci-
ficanda religione consilium, non sine maiestatis eius suggillatione, ahiiciendum et
prorsus abolendum censerent, idque tantum deliberari et constitui debere contende-
rent, quomodo edictum Vuormatiense et decretum Augustanum confirmaretur et
contra eos, qui his non starent, defensio aliqua pararetur. Sed dum alii plerique ex
hisce ordinibus providerent, si illa durior sententia obtineret, excitatum iri exitiosum
patriae bellum, ex quo nihil quam et religionis et omnium honestarum rerum exci-
dium impenderet, censebant hi imperatoris adeo salutari consilio, quo I 131 I solo pa-
cificari Germania queat, obsequendum et acta colloquii expendenda et diligenter
viam quaerendam esse, qua et de religione vera ac pia consensio et ecclesiasticarum
rerum tolerabilis aliqua reformatio institueretur.
Ut vero ii, qui pacificationem ordinum imperii inter se vel omnem, ut nonnulli
verentur, vel certe hanc, quae per concordiam in religione et ecclesiarum reformatio-
nem tueatur, aversabantur, viderent0 se piis et plane necessariis rationibus eorum,
qui consilium imperatoris probabant, nulla honesti specie obluctari posse, caeperunt
in aliud argumentum incumbere eoque cum alios, tum maxime ecclesiasticos urgere,
non licere scilicet ipsis de tantis rebus, de immutandis religionibus, de correctione re-
rum ecclesiasticarum, quae ad Romanum pontificem imprimis pertinerent, nisi ante
de legati eius sententia certi essent, aliquid explicati respondere aut statuere. Confi-
debant enim, si legatus causam hanc ad pontificem - quod futurum facile erat con-
iicere - referendam iudicasset, tum se minore negotio, fretos scilicet praeiudicio
legati, reiectionem totius huius consilii de vera conciliatione et restitutione ecclesia-
rum obtenturos esse. Itaque factum est, cum inter hosprincipes et status alii pontifici
Romano plus iusto adhuc tribuerent, alii vero sibi ab illo et satellitibus eius metue-
rent, alii etiam de integritate legati, quem credebant a reformatione ecclesiarum mi-
nime abhorrere, aliquid pollicerentur, ut maior pars ordinum, qui in altera adhuc
parte numerantur, in eam sententiam discesserit, ut imperatori quod iam sequitur
responsum daretur.
a) Drf. ipsius.
b) Drf. eruerent.