Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
146

ACTA COLLOQUII (1541)

I 68 a I Responsum primum electorum et principum alterius partis, datum imperato-
riae maiestati de actis colloquii.
[Für den deutschen Text s. unten, S.280, 281]

I 68 b I Hoc igitur responso ab his principibus accepto imperatoria maiestas admisit
quidem, ut de actis colloquii deque reconciliatione et instauratione ecclesiarum cum
legato Romano communicareta, tametsi satis intelligeret, quorsum hoc consilium
spectaret. Cum enim instituisset, principes et ordines, quoad fieri posset, in certam
et plenam concordiam reducere, id diligenter studuit, ut quae statueret, omnium
consensu statueret. Respondit itaque hisce principibus, facturum se quod petiissent,
ne quid sui officii quisquam desyderaret; admonuit tamen simul eos, se expectasse
ab eis responsum de hac tanta re solidius et explicatius, quod nimirum ad rem pro-
positam sanctae et adeo necessariae conciliationis aliquid contulisset, non eam impe-
divisset. Nam si tum demum constituere de religione et ecclesiasticarum rerum re-
conciliationeb haec I 69 a I natio voluerit, nemo qui cognitum habeat, quid Romae
credatur et vivatur quaeque smt papae maiorisque cardinalium partis studia, non
spem omnem de restituenda apud nos religione ac ideo et pace vera ac stabili despon-
debit1; quamobrem omnino in officio erat horum electorum caeterorumque princi-
pum, quos patres patriae esse decet, hanc causam, in qua totius patriae aeterna salus
agitur, non ad alios, minime autem omnium ad Romanos reiicere, sed ipsos dispicere
atque summa cura annitic, ut tandem cum pace ecclesiarum ac syncera de religione
consensione toti patriae ut ira Dei ac proinde impendens exitium averteretur, ita gra-
tia et benevolentia Dei indeque certa tranquillitas et foelicitas restitueretur.

Responsum itaque imperatoris electoribus caeterisque principibus ad suam illam
reiectionem redditum habet in hunc modum2.
[Für den deutschen Text s. unten, S. 284]

a) Drf. communicarent.
b) Drf. reconcinnatione.
c) Drf. annitti.
1. Spem despondere = die Hoffnung aufgeben.
2. Die in >Acta colloquii< aufgenommene lateinische Übersetzung ist nicht vollständig.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften