Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ACTA COLLOQUII (1541)

I 69 b I Ut ergo imperatoria maiestas acta colloquii expendenda tradidisset legato Ro-
mano Gaspari Contareno1, viro quidem aetate, eruditione et moribus gravissimo et
reverendo, sed qui quid persona, quam Romanus pontifex2 ei imposuisset, require-
ret, plus satis consideravit, respondit is ut sequenti scripto ipse exposuit.

I 70 a I Responsum legati pontificii de actis colloquii datum imperatoriae maiestati.
Nos, Gaspar, miseratione divina tituli Sancti Apollinaris sanctae Romanae ecclesiae
presbyter cardinalis Contarenus, sanctissimi domini nostri papae et sanctae sedis
apostolicae in partibus Germaniae de latere legatus,
requisiti a caesarea maiestate suo ac reverendissimorum et illustrissimorum prin-
cipum sacri Romani imperii nomine, quid nobis videatur de his, quae in negotio reli-
gionis tractata sunt inter collocutores catholicorum et protestantium a caesarea sua
maiestate deputatorum et scriptis mandata, in quodam Libro exhibito eis a praefata
maiestate, cum quibusdam apostillis utriusque partis nec non in quibusdam quinter-
nionibus protestantium,
dicimus quod omnibus bene discussis et consideratis nobis videtur, cum protes-
tantes in nonnullis articulis discedant a communi consensu ecclesiae catholicae, in
quibus tamen non desperamus aliquando ipsos quoque Deo bene iuvante nobiscum
consensuros, nihil amplius de reliquis omnibus statuendum, sed remittenda esse
summo pontifici et apostolicae sedi, qui vel in concilio generali, cuius celebratio non
multo post fiet, vel modo alio magis oportuno, si res ita exegerit, ea poterit iuxta ca-
tholicam veritatem diffinire nec non habita rerum et temporum ratione statuere,
quae videbuntur fore expedientia reipublicae christianae et huic inclitae nationi Ger-
manicae.
Gasparus cardinalis Contarenus,
legatus apostolicae sedis.

I 70 b I Cum hoc responso dedit et aliud scriptum imperatori legatus, in quo comple-
xus erat ea, quorum convocatos ad se episcopos pontificis et suo nomine admonue-
rat. Exemplum huius scripti nunc ad manum non est. Tamen spero futurum, ut ad
calcem huius operis adiiciatur3.

1. Gasparo Contarini, 1483-1542, aus einer venetianischen Patrizierfamilie, bekleidete ab 1518
verschiedene Amter im Dienst seiner Vaterstadt. 1535 wurde er zum Kardinal kreiert, und 1536-37
war er das Haupt der Kommission, welche das >Consilium de emendanda ecclesia< ausarbeitete.
1541 wurde er zum Legaten für den Reichstag ernannt. Er war wie kein anderer für diese kirchli-
chen Funktionen geeignet, da er in seiner Studienzeit zu einem Freundeskreis gehörte, in dem man
religiöser Vertiefung nachstrebte.
2. Paul III., Alessandro Farnese, 1468-1549, Papst seit 1534.
3. Bl. 98a~99b, in dieser Ausgabe S. 208-212.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften