Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ACTA COLLOQUII (1542)

l49

I 13 5 I Ut ergo imperatoria maiestas acta colloquii expendenda tradidisset legato Ro-
mano Gaspari Contareno, viro quidem aetate, eruditione et moribus gravissimo et
reverendo, sed qui quid persona, quam Romanus pontifex ei imposuisset, require-
ret, plus satis consideravit, respondit is ut sequenti scripto ipse exposuit.

I 136 I Responsum legati pontificii de actis colloquii datum imperatoriae maiestati.
Nos, Gaspar, miseratione divina tituli Sancti Apollinarisa sanctae Romanae ecclesiae
presbyter cardinalis Contarenus, sanctissimi domini nostri papae et sanctae sedis
apostolicae in partibus Germaniae de latere legatus,
requisiti a caesarea maiestate suo ac reverendissimorum et illustrissimorum prin-
cipum sacri Romani imperii nomine, quid nobis videatur de his, quae in negotio reli-
gionis tractata sunt inter collocutores catholicorum et protestantium a caesarea sua
maiestate deputatorum et scriptis mandata, in quodam Libro exhibito eis a praefata
maiestate, cum quibusdam apostillis utriusque partis nec non in quibusdam quinter-
nionibus protestantium,
dicimus quod omnibus bene discussis et consideratis nobis videtur, cum protes-
tantes in nonnullis articulis discedant a communi consensu ecclesiae catholicae, in
quibus tamen non desperamus aliquando ipsos quoque Deo bene iuvante nobiscum
consensuros, nihil amplius de reliquis omnibus statuendum, sed remittenda esse
summo pontifici et apostolicae sedi, qui vel in concilio generali, cuius celebratio non
multo post fiet, vel modo alio magis opportuno, si res ita exegerit, ea poterit iuxta ca-
tholicam veritatem diffinireb nec non habita rerum et temporum ratione statuere,
quae videbuntur fore expedientia reipublicae christianae et huic inclitae nationi Ger-
manicae.
Gasparus cardinalis Contarenus,
legatus apostolicae sedis.

I 137 I Cum hoc responso dedit et aliud scriptum imperatori legatus, in quo comple-
xus est ea, quorum convocatos ad se episcopos pontificis et suo nomine admonuerat.
Illud sic habet.
1140 I In hac legati Romani admonitione vides, optime lector, quam nihil insit de neg-
lectu et vitiis doctrinae, disciplinae atque sacrarum ceremoniarum [.../; nihil de ma-
nifestis superstitionibus et impietatibus, quae haerent et admittuntur incultu etcau-
ponatione missarum ac reliquarum ceremoniarum, divorum, ossium, imaginum ac
statuarum, quae sub divorum nominibus ad cultum prostituuntur et venditantur; ni-
hil de tam impudenti et manifesta simonia impioque ambitu, quo fere omnes hodie
episcopatus et alia sacra munia invaduntur profligata undique electione et ordina-

a) Drf. Appolinaris.
b) Drf. diffinere.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften