Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
!5o

ACTA COLLOQUII (1541)

Fuerat autem ea legati ad episcopos admonitio et exhortatio tota in eo, ut tempera-
rent luxum, promoverent studia literarum, foverent literatos, praeficerent ecclesiis
idoneos homines.
De neglectu et vitiis doctrinae, disciplinae atque sacrarum ceremoniarum nihil; ni-
hil de manifestis superstitionibus et impietatibus, quae haerent et admittuntur in
cultu et cauponatione missarum ac reliquarum ceremoniarum, divorum, ossium,
imaginum ac statuarum, quae sub divorum nominibus ad cultum prostituuntur et
venditantur; nihil de tam impudenti et manifesta simonia impioque ambitu, quo fere
omnes hodie episcopatus et alia sacra munia invaduntur profligata undique electione
et ordinatione, quam canones praescribunt et tam severiter requirunt1. Inter argu-
menta quoque, quibus permovere quos movebat conabatur, praecipua erant, quae a
iudicio vulgi et aemulatione nostri ducebat. Memorabat enim populum luxu, quem
in episcopis eorumque famulitiis tam profuso et turpi videret, offendi graviter et ad
contemptum ipsorum plurimum commoveri; ita, cum nos in hac parte studia dili-
genter coleremus et eruditos eloquentesque homines ad nos pelliceremus, fieri ut
nobiles et alii praestantiores homines se in nostras academias conferrent, ibique nos-
tra doctrina infecti, alios deinde corrumperent.
Ob hanc vero nostri suggillationem et quod in eo etiam scripto, quod praemisi, doc-
trinam nostram, ut quae in nonnullis articulis discedat a communi consensu eccle-
siae catholicae, inique taxasset, Philippus Melanchthon nomine suo et nostro I 71 a I
omnium, qui Ratisponae ecclesiarum ministri praesentes eramus, scriptum impera-
tori per illustrissimuma principem Fridericum Palatinum obtulit, quo ea nota et falsa
criminatione doctrinam nostram purgavit. Sed id quoque scriptum, quia nunc desy-
dero, ad finem huius voluminis confido posse subiici2.
Nec enim vel hic legatus vel quisquam alius unquam evincet, nostram doctrinam
a communi ac vere catholico consensu ecclesiae variare. Is enim non est, quo ii nunc
inter se consentiunt qui Romano pontifici parent; sed quo de Christi religione con-
sentiunt omnes omnium seculorum sancti ab initio usque ad finem mundi, universi
patriarchae, prophetae, apostoh caeterique veri gregis dominici pastores, doctores,
cum omnibus Christo vere credentibus. In quibus horum consensus summam salu-
tem collocat, et nos collocamus; quae pietatis officia agnoscit, et nos agnoscimus.
Eadem de Deo ac Domino nostro Iesu Christo, de eius ecclesia, evangelio, sacra-
mentis et disciplina sentimus, confitemur, docemus, observare studemus. Quae me-
dia hic consensus habet, in iis scopum moderationis, aedificationem fidei nobis pro-
ponimus. Quae reiecimus et correximus eiusmodi sunt, ut sicut cum scripturis, ita et
cum consensu illo ecclesiae catholicae aperte pugnent.
At quam multa in tota administratione ecclesiarum et sacrorum munerum, in iis
ecclesiis quas papa suas agnoscit, cum eo vere catholico sanctorum consensu ex dia-
a) Drf. illustrisismum.

1. Bucer hatte dies in seiner >Abusuum ... indicatio< ausgearbeitet; vgl. oben, S.31-56.
2. Bl. iooa-ioia; CR 4, Nr.2324, Sp. 559-561.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften