Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
l56

ACTA COLLOQUII (1541)

ipsis Deus omnem animam subiectam esse voluit1; a quibus etiam rationem I 74 a I
pereuntium animarum, si quid sui officii hac in re negligant, reposcet.
Tertio perpendendum piis, quam prudens et salutare toti Germaniae, imo univer-
sae ecclesiae Christi, consilium imperator ordinibus imperii in eo scripto obtulerit,
quod proposuit de conciliatis in colloquio articulis admittendis et secundum eos re
ecclesiastica instauranda, vel usque ad generalem synodum, vel donec aliqua alia le-
gitima via et ratione et adsentientibus ordinibus lmperii melius aliquid statueretur.
Hi enim articuli in colloquio conciliati sunt: quid sentiendum et docendum sit de vi-
ribus humanis ante et post regenerationem; de peccato originali eiusque vi tam in re-
natis quam non renatis; quid de iustificatione, hoc est summa doctrinae christianae;
de regeneratione hominis; de vi Spiritus Sancti regenerantis; de fide; de gratia Dei et
merito Christi; de bonis operibus deque horum et precio et mercede; de ecclesia et
notis eius; de verisa et falsis ecclesiae membns; de canonicis scripturis et earum au-
thoritate; de iudicio ecclesiae et conciliorum, quod scilicet cum scripturis semper
consentire debeat; de virtute veroqueb usu sacramentorum; de poenitentia; de mini-
steriis ecclesiae ministrorumque in ecclesia authoritate; de traditionibus ecclesiasti-
cis; de sanctorum memoriis et reliquiis; de imaginibus; de missa, quod in ea nemo ex-
terno opere, sed Christo tantum fidere et eius propria fide amplecti sacrificium de-
beat, quod denique celebrari non debeat, nisi sint qui spiritualiter cum sacerdote
communicent, quibus et mystenum Christi, ut suum >Amen< respondeant, digne ex-
plicandum sit; de integro sacramento populo impertiendo; de ecclesiae disciplina, et
quod ad clerum et ad populum attinet; de canonica electione, ordinatione, ministe-
rio, vita, corre- I 74 b I ctione ministrorum omnium graduum; de visitatione; de syn-
odis. De his omnibus tam multis tamque late patentibus dogmatis et ritibus in collo-
quio convenit.

Ex quo intelligitur, quam vere imperator, cum acta colloquii primum ordinibus ad
deliberandum proponeret, testatus sit, in habito colloquio multos etpraecipuos arti-
culos religioms nostrae conciliatos esse2, et quam vane et quam in Spiritum Sanctum
impie contraque imperatoriam maiestatem contumeliose alii quidem suis principi-
bus suggesserint, de paucis modo articulis convenisse et iis, de quibus convenisse ec-
clesiam haud multum intersit, et eos etiam qui maioris momenti sint, in controversia
mansisse3 *. Nec enim reipsa in dissensione haesit quam de transsubstantiatione, de
enumeratione peccatorum in privata confessione deque missa sine communicanti-
bus, dec utihtate precum pro defunctis. De caeteris enim rebus, de quibus non in
a) Drf. vanis.
b) Drf. utroque.
c) fehlt im Text.

1. Vgl. Röm 13,3.1.
2. Vgl. unten, S. 277,20-26.
3. Bucer zielt auf Eck; vgl. den von Pflug und Gropper geschriebenen und von Bucer in dieser
Schrift aufgenommenen Brief, S. 202,16-33, und Bucers Worte, S. 401,22-26.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften