Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
i58

ACTA COLLOQUII (1541)

totum consensum est nec omnino iidem articuli constituti sunt, magis id variat, quo-
modo eae res commodius explicandae et ecclesiis tradendae sint quam ut de rebus ip-
sis diversa sententia esset; id quod postea manifestum faciam in libro huic rei nomi-
natim instituto1.
Vides autem ex his, pie lector, si imperatoris consilium valeat et admittatur, quanta
sint ad ecclesias Dei bona perventura. Tot enim et eiusmodi articuli conciliati sunt ut
omnino, si recipiantur, futurum sit ut ecclesiis brevi videamus restitutam et veram
consentientemque doctrinam de tota nostri restitutione vitaque christiana, et verum
sacramentorum usum et idonea ministeria. Quibus certe restitutis vere restitutum
nobis erit regnum Christi, et cum hoc optanda omnia; nam et de iis quae supersunt
vel corrigenda vel concilianda, brevi quoque pulchre conveniet2.
Nec id offendere debet quod hoc loco, ubi de articulis I 75 a I conciliatis approban-
dis proponitur, additum est »salvo Augustano recessu«, nam id de iis modo capiti-
bus intelligi potest, de quibus nulla facta fuisset hoc recessu vel explicatio vel nova
constitutio. Denique et illud necessario propositum est ut, si concilium generale cogi
non queat, tum conventus ordinum imperii causa religionis habeatur et in eo de con-
ciliatione et reformatione ecclesiae tandem concludatur3; nam pontificem Roma-
num, quicquid de vero et christiano concilio polliceatur, verba dare pridem nus-
quam ignoratur. Et repetendum est semel ecclesiis Germaniae ius suum, ut suis ipsae
synodis de instauranda apud se religione statuant.
Ex his igitur manifestum est imperatorem, quod sui officii erat in hac causa haud-
quaquam vel indiligenter vel inconstanter praestitisse. Quod imperatoris studium
utinam et alii electores, principes atque ordines pari cura et perseverantia excepissent
et prosecuti fuissent vel adhuc exciperent et prosequerentur; quanquam maior pars
eorum et viderit quid hac in re facto sit opus, et ad id animum suum inclinarit, ut ex
responsis eorum, quae mox subiicientur, satis intelligitur.

I 75 b I Responsum principum electorum datum imperatoriae maiestati ad propo-
sitam ab eo deliberationem de conclusione et decreto in causa religionis faciendo.
[Für den deutschen Text s. unten, S.313-315]
Qöal Haec itaque responderunt ad propositam ab imperatore deliberationem prm-
cipes electores, pie sane et salutariter, ita üt decebat eos, qui imperii Germanici co-
lumnae et primi post imperatoriam maiestatem patres patriae sunt. Viderunt enim
primum, nec pacem politicam retineri in imperio posse nisi de religione quoque con-
sensus constituatur; deinde, haud statim de omnibus rebus religionis nostrae, quae
in controversiam pertractae sunt, maxime vero de externis ritibus et observationi-
bus, quae vulgus pluris saepe facit quam ea ipsa, in quibus tota religio consistit, post
1. Vgl. S. 176, Anm. 1.
2. Vgl. unten, S. 291,17-19.
3. Vgl. unten, S. 291,29-39.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften