Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
i6o

ACTA COLLOQUII (1541)

tam diuturnam, multiplicem atque acrem contentionem convenire posse; postremo,
conciliatos articulos eiusmodi3 esse, ut et facilius recipi ab omnibus, qui non plane
abhorreant a Christo Domino, queant. I 76 b i Nam illis nemo, qui sensum ullum
Christi habeat, contradicere poterit, ut qui contineant in se omnia, quae ad salutem
necessaria sunt et consensionem veram in Christo. Totam enim doctrinam Christi in
necessariis, sacramentorum omniumque ceremoniarum verum piumque usum, de-
nique cleri et plebis veram disciplinam hi articuli conciliati complectuntur. Iam si ec-
clesiae rursus haberent idoneos et canonice institutos et probatos ministros, hique
puram doctrinam, rectum usum sacramentorum et ceremoniarum piamque ecclesiae
disciplinam rite administrarent, certe Christus apud nos regnaret et in hoc rursus
unum remoto schismate corpus essemus caeteraque Dominus suo Spiritu brevi quo-
que corrigeret et perficeret.
Sapienter ergo et necessario pii principes in hanc sententiam imperatoriae maies-
tati responderunt, articulos per collocutores conciliatos approbandos et recipiendos
esse; et si quid foret quod ulteriore explicatione vel conciliatione opus haberet, id
statim in manus sumendum et tentandum esse, si ea quoque explicatio et conciliatio
inveniri posset. In hac enim causa, ut in qua aeterna omnium salus contineatur, mora
omnis rescindenda est cunctaque huic negotia posthabenda sunt.
Ita et illud pie atque ex summa ecclesiae necessitate responderunt ut, si quae tum
componi omnino non potuissent, ea quidem ad concilium vel generale vel nationale
reiicerentur, sed illud liberum et christianum et in commodo Germaniae loco atque
quamprimum celebrandumb. Quis enim ignorat, ut pontifex non nisi suis cupiditati-
bus et tyrannidi obnoxia concilia ferat atque ideo iniquis tantum illa locis, tempori-
bus et conditionibus indicere soleat, haec tamen quae (licet tam iniquis ac per omnia
suae libidini accommodatis ratiom- I 77 a I bus) indixerit celebrare, sed tempus per-
petuo sive colore aliquo sive nullo extrahere, tandemque etiam nullo omnino prae-
textu obiecto revocare soleat? Ita ut nuper concilium tum indictum, cum imperator
et rex Gallorum (duo summi monarchae, quos Dominus sub confessione nominis
sui reliquos in Europa servavit) gravissimo bello inter se implicati essent, mox atque
inter hos decennales induciae, etiam per ipsum pontificem, constitutae essent, ut iam
per eos concilium celebrari posset, revocavit1 *.
Verum quidem est: postquam Deus iratus peccatis nostris, ut qui Christum Filium
eius, quem regem salutis aeternae conciliatorem dedit, non ut decet excipimus et
exosculamur, eas poenas de nobis iure sumit, ut sit in ecclesias Europae tanta Ro-
mano pontifici potestas et erepta sit ecclesiis ratio eum iuxta canones vel reiiciendi
vel corrigendi, optandum erat, ut vel id ab eo impetrari posset, quo christiana vere-
que libera synodus cogi et in ea de omni religione quae grata Christo et ecclesiae eius
salutaria sunt, statui possent. Sed postquam pontifices singuli ut sibi tempore succe-
a) Drf. eiumsodi.
b) Drf. celebrando.

1. Im Mai 1538 wurde auf Veranlassung des Papstes Paul III. in Nizza ein zehnjähriger Waffen-
stillstand zwischen Karl V. und Franz I. geschlossen. Im Juni suspendierte der Papst das Konzil.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften