Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ACTA COLLOQUII (1542)

175

omnium veterum sanctorum et doctrinam et exempla, hoc obliterari planeque con-
culcari his lusus est, si non et ipsi in hoc ipsum pro sua virili incumbant.
Commemoratur deinde, quoties et quantis promissis decretum Augustanum ab
ordinibus imperii et imperatore ipso confirmatum sit, ut imperatoria maiestas in his
novissimis quoque comitiis declaraverit, se id ratum haberi velle; et notant eos qui,
cum ei decreto Augustae subscripserint, postea ab eo declinaverunt. ^Sed id magis
videndum erat, quomodo pleraque huius decreti capita consentiant cum verbo Do-
mini, cui caedere coelum et terra debet, non solum humana statuta, pacta, promissa.
At quae recte et secundum religionem veram et veterem decreta sunt sive Augustae
sive in aliis comitiis, ea nec imperator nec I 171 I electores nec alii status, quifieri re-
formationem ecclesiarum optant, labefieri ullo pacto volunt. Quae autem iniquitate
temporum irrepserunt et hominum vel errore recepta vel improbitate obtrusa fue-
runt, cum lege Dei et vera religione pugnantia, ea vero corrigere et mutare principum
est, qui nolunt propter humanas traditiones transgredi divinas, nec in eo, ut adver-
sentur Deo, constantiae laudem quaerere.

2Postremo expendamus causas, quas hi consultores adferunt, quamobrem articuli
conciliati admitti non debeant. Prima est, positos aliquos articulos a collocutoribus
non necessarios et supervacaneos, de quibus nulla extiterit pugna; quartum etiam,
qui est de peccato originali, conciliatum esse Vuormatiae, non hic. Haec vero causa
quam est praeter dignitatem principalem obiecta! Nam non collocutores hos articu-
los, sed ii posuerunt, qui Librum, quem imperator collocutoribus obtulit [../; et
posuerunt eos non supervacanee, cum ii ad doctrinam de hominis lapsu et repara-
tione, quae ordine explicationis controversiarum de religione primo loco exponenda
erat, pertineant. Deinde ut a collocutoribus positi essent, quid vetabat [...] poni de
quibus nulla fuit dissensio, dummodo ea vera et ad doctrinam Christi pertinentia
sint ? Sed ut supervacanei hi articuli sint, poterant tamen removeri. Ita quid incom-
modi, quod explicatius in hoc Libro descripta est doctrina de peccato originali, de
quo Vuormatiae convenit inter paucos et paucis, adeo ut ea opus haberent explica-
tione? Nam id falsum est, aliam esse in hoc articulo sententiam expositam quam
comprehensa sit in ea formula, quae constituta est Vuormatiae. Sed hac de re copio-
sius quod res est exposui in eo libro, quem huic volumini volente Domino subii-
ciam, in quo explicare institui quid conciliatum sit in colloquio, quid adhuc relictum
sit in controversia.

1. Quomodo humanapacta servanda. [Marg.].
2. Causa de supervacaneis articulis indigna. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften