Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
i76

ACTA COLLOQUII (1541)

in quo explicare institui quid convenerit in colloquio, quid adhuc relictum sit in con-
troversia1.
Altera causa est, quod in conciliatis articulis insint verba insueta ecclesiae et patri-
bus, et sententiae atque doctrinae, quae admitti non queant; quamobrem siquid con-
ciliationis effici deberet, alio colloquio atque disputatione adeoque tempore aliquot 5
adhuc mensium opus fore, dum alia inducerentur, alia mitigarentur, nonnulla alia
forma explicarentur. Ista causa aeque indigna est iis, qui cunctam suam potestatem
eo convertere debent, ut quietam quidem et tranquillam vitam degamus, sed in omni
pietate et honestate2 3. Nam inesse conciliatis vel verba vel sententias, quae non sint ex
ipsis divinis scripturis et libris sanctorum patrum deprompta, ad hos principes falso 10
delatum est; et ab iis, quibus illi contra collocutores suae partis, viros gravissimos
I 85 a I et doctissimos, his non auditis fidem accommodare nullo modo debebant. Sed
ut in his articulis insint pleraque vel explicanda amplius vel etiam corrigenda, et ut
multorum adhuc mensium tempus in hoc insumendum fuisset, quid potuit tamen
esse quod huic negotio a christianis principibus anteponi debuerit? Fatentur enim 15
omnes, dum de religione dissidetur, et innumera animarum millia gravissime pericli-
tari et patriam omnem in summo versari discrimine. At nisi non simus Christi eius-
que regnum non expetamus, convenire de religione omneque circa eam dissidium
ipso nos docente et dirigente componere poteramus, et his comitiis quam antehac
unquam - utinam ne etiam quam postea! - facilius et commodius. 20
Tertia causa etiam plurimum deploranda est. Nam persuaderi sibi hi principes
passi sunt, eos articulos qui sunt conciliati, esse omnium minimi momenti, nec fuisse
de eis inter doctos magnum certamen aut ab eis in plebe multum offendiculi; eos au-
tem, qui sunt maximi momenti et in quibus religio christiana plane consistat, non so-
lum non esse in consensionem perductos, sed etiam a nobis protestantibus acerrimea 25
oppugnatos, adeo ut nulla horum conciliatio speranda sit; suae quoque partis collo-
cutores in his plura quam ferri queat remisisse.
Atqui articuli conciliati, ut supra quoque commemoraviJ, hi sunt: de lapsu et tota re-
paratione hominis, de fide, de operibus, de vera poenitentia, de ecclesia, eius mem-
bris, de sacramentorum vi et usu, de sacris ministeriis et eorum potestate omnique 30
disciplina ecclesiae. Haec ergo parvi momenti res sunt et de quibus parum a doctis
pugnatum parumque in populo extitit offensionis? Quare ergo tot optimi et religio-
sissimi viri horum articulorum occasione ferro, aqua, igni in tot locis crudelissime

a) Drf. accerrime.

1. Vgl. S. 158,3-4; 180,17-19; 224,7-226,1. Es betrifft >De vera ecclesiarum ... reconciliatione<;
Bucer, Bibliographie, 124, 125. Obwohl Bucer an der letztgenannten Stelle mitteilt, daß die Druck-
legung schon begonnen hatte, erschien diese Schrift erst 1542. Sie erörtert sehr ausführlich nur die
ersten fünf Artikel des Regensburger Buches. Am Ende, Bl. 216a, verspricht Bucer eine baldige,
bündigere Erörterung der restlichen Kontroversen. Eine derartige Schrift ist nie erschienen.
2. Vgl. I Tim 2,2.
3. Vgl. S. 156,3-25.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften