Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1542)

179

nomen eius sanctificare et promovere regnum ipsius student - et tamen hisce homi-
nibus isti articuli sunt momenti3 4 5 minimi!
Sed videamus, quos articulos illi faciant momenti maximi et in quibus tota consis-
tat religio; tum quid in his nos oppugnaverimus quidve conciliatum sit. Hos vero
5 connumerant: de summe venerando sacramento veri corporis et sanguinis Christi et
huius adoratione et reservatione, de transsubstantiatione panis et vini, de missa, de
coniugio sacerdotum, de communione sacramenti sub utraque specie, de poeniten-
tia, confessione et satisfactione. !At de sacramento corporis et sanguinis Christi
probe convenit, eo scilicet, dum ut Dominus ipse instituit exhibetur, verum adesse
10 et exhiberi corpus verumque sanguinem Domini nostri Iesu Christi, quem etiam,
dum hoc mysterium ita ut Dominus instituit ad- I 174 I ministratur, adorandum in
spiritu et veritate assentimur et adoramus ipsi. 1 2De reservatione quia nihil mandavit
Dominus et varie in veteri ecclesia observatum est, his denique posterioribus tempo-
ribus complures et gravissimae superstitiones circa reservatum sacramentum inva-
15 luerunt, malumus certe homines de vera et religiosa sacramenti sumptione, quae ad
aedificandam fidem in Christum et augendam communionem cum eo semper valet
plurimum, instituere, quam de reservatione, quae diu et multis ad gravissimas serviit
superstitiones veraeque fidei in Christum eversionem. 3Ita praestat circa hoc sacra-
mentum potius cum sanctissimis patribus de nostri in Christum transmutatione do-
20 cere quam cum ociosis et irreligiose nugantibus scholis de panis et vini in corpus et
sanguinem Christi transsubstantiatione argutari. Non enim quomodo panis et vi-
num hic, sed quomodo mutemur nos et vivamus in Christo et vivat ille in nobis
quaerendum est. Certe nec de re nec de nomine transsubstantiationis, ut ea quidem
in scholis tractata est, quicquam non solum scriptura, sed nec quisquam sanctorum
25 patrum tradidit.

4Circa missam vero, cum in Libro ab imperatore oblato fiducia externi operis diserte
damnetur et sacrificium Christi fide propria amplectendum esse doceatur, 3nec alia
Christi immolatio quam qua ecclesia Patrem rogat ut sacrificium Filii sui [...] ad sa-
lutem sibi valere velit adseraturc, nihil revera in controversia mansit quam an conve-
30 niat habere missam etiam cum desunt qui sacramentis communicent. Sic de commu-
nione utriusque speciei [...] de eo modo non convenit inter collocutores, quid de iis

a) Drf. monenti.
b) Drf. ranssubstantriatione.
c) Drf. adferatur.

1. Ut de sacramento eucbaristiae consensum est. [Marg.].
2. Quid de reservatione sacramenti sentiendum. [Marg.].
3. Quid de transsubstantiatione^.[Marg.].
4. Quid conciliatum de missa. [Marg.].
5. De communione. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften