Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
i8o

ACTA COLLOQUII (1541)

posse', nos contendimus debere. De poenitentia nihil non convenit. De confessione
autem id solum adhuc variat, quomodo et quae sit requirenda peccatorum enumera-
tio. Ita de satisfactionibus res tantum a nobis est magis explicata, ne is error, quem
Liber diserte damnat1 2, rursus irrepat, ut nostra opera habeantur satisfactiones pro-
piciatoriae.

Vides itaque, pie lector, quam parum et in his articulis, quos quaeruntur consultores
adversarii non conciliatos, scilicet a nobis acerrime oppugnatos, in controversia hae-
serita, quam etiam id sit parvi momenti, iis duntaxat, qui a Christo Domino, non ab
humanis commen- I 86b I tis salutem petunt: nisi magnum sit, dum Christum in eu-
charistia habes, quid pani fiat anxie exquirere, de quo nec verbum Dei nec scripta pa-
trum quicquam docent; et cum de vera et a Domino ipsob instituta et a sanctis patri-
bus observata ratione missarum convenit, solicitum esse de iis, quae adsuerunt sine
verbo Dei, sine exemplo veterum imperiti homines - ne quid gravius dicam; aut sit
bonis et fidis Christi ministris magis curandum, ut homines peccata sua in confes-
sione probe enumerent, de quo hominum tantum extat praeceptum, quam ut remis-
sionem eorum a Christo Domino percipiant et vera poenitentia emendent; aut tole-
rabilius sit, ferre in sacro ministerio probos maritos quam perditos scortatores. Sed
de iis, quae conciliatis et non conciliatis articulis insunt, iustam et veram explicatio-
nem subiiciam libro huic rei proprie instituto3.
Verum sint hi articuli, de quibus negant isti suggestores convenisse, quanti ipsi ve-
lint, et supersit de eis quantam ipsi falso dicunt pugna; quae tamen haec ratio est, ut
propterea non debeant recipi articuli conciliati, siquidem hi vere conciliati sunt. De
eo igitur consyderandum religiosis principibus erat, non totum hoc tam sanctum et
salutare conciliationis institutum reiiciendum ad pontificem, cuius rationes sic ha-
bent, ut quibus eae cognitae sunt non dubitent illumc existimare sua interesse, ne nos
unquam in Domino conveniamus.
Ad haec si ita oppugnamus eos religionis articulos, in quibus illa tota sita est, ut
non sit a nobis conciliatio expectanda, ad quid flagitatur adeo indici concilium gene-
rale? Cur non potius statim de nobis id isti statuunt, quod iustum videtur, quando-
quidem non dubitant se veram, nos falsam in his religionem sequi? Reiectio itaque
I 87 a I ista causae huius ad concilium videri possit nihil aliud quam captatio opportu-
nitatis in nos decernendi, quod convenit in manifestos haereticos. Sed longe aliter
habere haec omnia hi principes deprehendent, ubi Dominus dederit ut aliquando
iustam de his cognitionem admiserint et non utramque aurem hisce vere malis et
a) Drf. haeserint.
b) Drf. ipsa.
c) Drf. illuum.
1. Vgl. das Wormser/Regensburger Buch, BDS 9,1, S. 475,19-479,22.
2. Vgl. das Regensburger Buch, BDS 9,1, S. 441 Anm. n.
3. Vgl. S. 176, Anm. 1.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften