Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1541)

obscure et falsis de causis notare imperatoriam maiestatem aliosque electores et pios
prmcipes atque imperii ordines, quicunque recipiendos conciliatos articulos iudi-
carunt, quasi eo illi a veteri veraque religione ac decretis, quae se sanctissime servatu-
ros promiserunt, sine causa recedere voluissent, nostros vero religiosos sane princi-
pes haereseon et pernitiosi scismatis insimulare, non debent a me graviter ferre,
quod has notas et sane acrem ac perinde iniquam sugillationem iustis de causis et ve-
ris rationibus depellere studui.

Sunt vero, si forsan et hoc, religiose lector, requiras, principes et ordines, qui se ca-
tholicos vocant et assensu maioris inter ipsos partis imperatoriae maiestati hoc I 88 a I
quod praemisi et annotavi responsum exhibuerunt, hi1:
Vuilhelmus et Ludovicus fratres, duces Bavariae2.
Otto Henrichus dux Bavariae3.
Henrichus dux Brunsvicensis4.
Vuilhelmus dux Clivensis5.
Ernestus marchio Badensis6.
Georgius landgravius a Leuchtenberg7.
Comites aliqui et episcopi atque praelati, qui adfuerunt vel suos in his comitiis le-
gatos habuerunt.
Magister Theutonicorum8.

Sed, ut dixi, assensu maioris partis inter hos responsum illud datum imperatori est,
non omnium. Nam compertum est et episcopos aliquot et principes maluisse recipi
conciliatos articulos; nam multi eorum hos articulos pridem in suis ditionibus prope
totos receperunt, et spes bona est idem et alios quosdam facturos. Atdumcumponti-
ficiis pauci quidam ex hoc ordine maxima et acerrima contentione instarent9 et epi-
scopi aliqui pontificis tyrannidem plus satis metuerent, factum est ut maior in hoc
1. Eck wirft Bucer vor, er erwähne nur wenige altgläubige Fürsten und Städte. Selber zählt Eck
eine große Menge von Fürsten und Städten auf. Was die Städte betrifft, sagt er zudem, mehrere der
von Bucer als evangelisch erwähnten Städte hätten den Augsburger Abschied akzeptiert und man
könne nicht lutherische und zwinglische Städte einander gleichstellen; s. Eck, Apologia, Bl. 118b-
120b.
2. Wilhelm IV., 1493-1550, und sein Bruder LudwigX., 1495-1545, Herzöge von Bayern. Sie re-
gierten seit 1514 gemeinsam.
3. OttHeinrich aus dem Haus Wittelsbach, Kurfürst und Pfalzgraf, 1502-1559.
4. Heinrichll. der Jüngere, Herzog von Braunschweig-Wolfenbüttel, 1489-1568. Erwurde 1542
aus seinem Land verjagt und erst nach der Schlacht bei Mühlberg (1547) wieder als Landesherr an-
erkannt.
5. Wilhelm der Reiche, Herzog von Kleve, Jülich und Berg, 1516-1592.
6. Ernst, Markgraf von Baden, 1482-1553.
7. Georg III., Landgraf von Leuchtenberg, 1502-1555.
8. Albrecht von Brandenburg, 1490-1568, Hochmeister des Deutschen Ritterordens 1510, wan-
delte sein Land 1525 in das weltliche Herzogtum Preußen um.
9. S. S. 188, Anm. 4.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften