Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ACTA COLLOQUII (1542)

185

electores et pios principes atque imperii ordines, quicunque recipiendos conciliatos
articulos iudicarunt, quasi eo illi a veteri veraque religione ac decretis, quae se sanc-
tissime servaturos promiserunt, sine causa recedere voluissent, nostros vero religio-
sos sane principes haereseon et pernitiosi schismatis insimulare, non debent a me
graviter ferre, quod has notas et acrem sane ac perinde iniquam suggillationem iustis
de causis et veris rationibus depellere studui.

Sunt vero, si forsan et hoc, religiose lector, requiras, principes et ordines, qui se ca-
tholicos vocant et assensu maioris inter ipsos partis imperatoriae maiestati hoc quod
praemisi et annotavi responsum exhibuerunt, hi:
Vuilhelmus et Ludovicus fratres, duces Bavariae.
Otto Henrichus dux Bavariae.
Henrichus dux Brunsvicensis.
Vuilhelmus dux Clivensis.
Ernestus marchio Badensis.
Georgius landgravius a Leuchtenberg.
Comites aliqui et episcopi atque praelati, qui adfuerunt vel suos in his comitiis le-
gatos habuerunt.
Magister Theutonicorum.
Sed, ut dixi, assensu maioris partis inter hos responsum illud datum imperatori est,
non omnium. Nam compertum est et episcopos aliquot et principes maluisse recipi
conciliatos articulos; nam multi eorum hos articulos pridem in suis ditionibus prope
totos receperunt, et spes bona est idem et alios quosdam facturos. At dum, cum pon-
tificiis pauci quidam ex hoc ordine maxima et acer- I 179 I rima contentione instarent
et episcopi aliqui pontificis tyrannidem plus satis metuerent, factum est ut maior in
hoc concilio numerus in hanc institutae conciliationis reiectionem consenserit. Qui
vero principum et episcoporum conciliatos articulos tam infeste oppugnarint quive
recipiendos censuerint, cum utrique ipsi se satis discernant et notos faciant, non est
opus nominatim hic subiicere; nolo etiam quenquam, ubi id Christi causa non
poscit, offendere.
Habes itaque nunc, pie lector, quid responsum sit ab altero ordine statuum imperii,
principum secularium et ecclesiasticorum, qui adhuc a pontifice Romano inter ca-
tholicos numerantur.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften