Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ACTA COLLOQUII (i 541)

Sequitur quid protestantes responderint.
I 89aa I Responsum electoris aliorumque principum et statuum protestantium ad
propositam ab imperatoria maiestate deliberationem de decreto faciendo in causa
religionis.
[Für den deutschen Text s. unten, S. 344-346]

I 90ba I Ex hoc nunc protestantium responso vides, optime lector, et protestantes
principes atque ordines censuisse et rogasse ut conciliati articuli reciperentur, quo-
rum quanta in imperio autoritas sit, quanta potentia, ex eo cognoscere potes cata-
logo, quem supra descripsi1. Tametsi in eo non omnes, dum nimium scilicet festina-
batur, connumeraverim, et praeclaros quosdam comites praeterierim, ut dominos
Guntherum et Ffenrichum, comites a Schuuartzenburgc, dominum Ludovicum a
Stolberg et Kunigstein2, Georgium et Eberhardum fratres, comites ab Erpach3, et
quosdam alios, qui omnes iuxta Augustanam confessionem doceri et administrari
religionem apud suos ante hac restituerunt.
I 90 b I Hos itaque si coniungas cum electoribus, qui maiore concilii sui parte conci-
liatos articulos recipiendos esse decreverunt, et cum liberis imperialibusque civitati-
bus, quae idem censuerunt et petierunt, tum etiam iis, qui ex concilio aliorum princi-
pum, qui assensu maioris partis reiectionem huius caussae contenderunt, in eadem
sententia fuerunt, sicut et illustrissimus princeps Friderichus Palatinus, qui in his co-
mitiis non principum, sed imperatoris concilio adhibitus, agnosces quantula portio
reliqua esse possit eorum, qui noluerint nunc receptis conciliatis articulisd concor-
diame ecclesiarum fieri.
Quanquam autem ita se res in hisce comitiis habuerit, et longe maxima pars elec-
torum et caeterorum principum atque ordinum imperii statim admissis articulis in
colloquio conciliatis religionis concordiam restitui et aliquod piae reformationis in-
itium institui, ita ut proposuerat imperator, censuerit ac petierit, et haud ita multi su-
pra tres differendam et reiiciendam rem hanc tam necessariam et unice salutarem ex
animo contenderint4, tamen factum est ut his comitiis de concordia religionis et ad-
a) falsche Foliierung: 91.
b) falsche Foliierung: 92.
c) Drf. Scharzenburg.
d) Drf. artiulis.
e) Drf. conccordiam.
1. S. S. 138-143.
2. Ludwig, Graf von Stolberg-Kömgstein-Diez, 1505—1574.
3. Georg, Graf von Erbach, 1506-1569; Eberhard, Graf von Erbach, 1511-1564.
4. In Briefen nennt Bucer die bayerischen Herzöge und den Erzbischof von Mainz, Albrecht
von Brandenburg; s. seinen Brief vom 16. Juli, Herminjard, Correspondance 7, Nr. 1013, S. 190-
191: »Moguntinus est diabolus nocentissimus ... Wilhelm cum maiore parte huius concilii decreto
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften