Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ACTA COLLOQUII (1542)

Sequitur quid protestantes responderint.
Responsum electoris aliorumque principum et statuum protestantium ad propo-
sitam ab imperatoria maiestate deliberationem de decreto faciendo in causa religio-
nis.
[S. für den deutschen Text unten, S. 344-346]

I 182 I Ex hoc nunc protestantium responso vides, optime lector, et protestantes
principes atque ordines censuisse et rogasse ut conciliati articuli reciperentur, I 183 I
quorum quanta in imperio [...] sit [...] potentia, ex catalogo eorum cognoscere potes
[.. .7, quem supra descripsi.

!Hos itaque si coniungas cum electoribus, qui maiore consilii sui parte conciliatos
articulos recipiendos esse decreverunt, et cum liberis imperialibusque civitatibus,
quae idem censuerunt et petierunt, tum etiam iis, qui ex concilio aliorum principum
[...] in eadem sententia fuerunt, sicut et illustrissimus princeps Friderichus Palati-
nus, qui in his comitiis non principum, sed imperatoris concilio adhibitus, agnosces
quantula portio reliqua esse possit eorum, qui noluerinta nunc recipiendo conciliatos
articulos concordiam ecclesiarum fieri.
Quanquam autem ita se res in hisce comitiis habuerit, et longe maxima pars elec-
torum et caeterorum principum atque ordinum imperii statim admissis articulis in
colloquio conciliatis religionis concordiam restitui et aliquod piae reformationis in-
itium institui, ita ut proposuerat imperator, censuerit ac petierit, et haud ita multi su-
pra tres differendam et reiiciendam rem hanc tam necessariam et unice salutarem ex
animo contenderint, tamen factum est ut his comitiis de concordia religionis et ad-
mittendis articulis conciliatis nihil decretum sit et causa haec ad concilium, si non ge-
nerale, tamen nationale et, si ne id haberi queat, ad alterum comitium, sed quod intra
sesquiannum habeatur, reiecta sit. 2Cuius rei hae causae sunt. Prima et omnium ma-
xima, quae [...] alias continet, est quod Deus peccatis nostris et ingratitudini, qui sa-
lutem tam diu tamque praeclare oblatam partim portentoso furore repellimus, par-
tim impio fastidio contemnimus, partim frigide amplectimur [...], merito irascitur.
Deinde quod inter eos quoque, qui adventum regni Christi serio orant, haud ita
a) Drf. voluerint.
1. Quam multi status conciliationem religionis petierint, quam pauci renuerint. [Marg.].
2. Quibus de causis reiecta nuncsit conciliatio religionis. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften