Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
190

ACTA COLLOQUII (i 541)

mittendis articulis conciliatis nihil decretum sit et causa haec ad concilium, si non ge-
nerale, tamen nationale et, si ne id haberi queat, alterum comitium, sed quod intra
sesquiannum habeatur, reiecta sit1. Cuius rei hae causae sunt. Prima et omnium ma-
xima, quae et alias continet, quod peccatis nostris et ingratitudini, qui oblatam tam
diu tamque praeclare salutem partim portentoso furore repellimus, partim impio fa-
stidio contemnimus, partim frigide amplectimur, Deus merito irascitur. Deinde
quod inter eos quoque, qui adventum regni Christi serio orant, haud ita multi sunt,
qui digno vocatione sua zelo in regnum Christi ardeant et in rem ecclesiae curas et
cogita- I 9iaa I tiones omnes, obliti rerum suarum, conferant. Tum Romanenses le-
gati cum suis paucis iuratis et variis sibi mirisque rationibus devinctis vana sua de
concilio pollicitatione aliisque se dignis argumentis et contentionibus improbissime
insteterunt, ne quid hisce comitiis de religione statueretur. Praeterea quod et Turcica
arma etb alia gravissima negotia imperatorem ut in Italiam se quam primum reciperet
plurimum urserunt, nec vidit quid in hac causa status ipsi inter se, si ipse non adesset,
constituere possent. Postremo quod imperator proposuisset agere paterne et soli-
dam constituere consensionem, quam scilicet omnes praecipui status et ordines im-
perii probarent.

Ut itaque imperator destitui se vidit et tempore et praesentia principum, quibus ad
hanc rem opus esset, et quosdam in praesenti sic se contra suum conciliandi religio-
nem consilium obfirmasse, ut cum bona horum gratia his quidem comitiis nihil in
hac causa salutariter decerni et constitui posset; nec longum esse tempus mensium
xviii. cogitaret - intra quod non dubitabat se quae tum instabant et alio trahebant
negotia ope Domini et suo pertinaci labore discussurum -, haberetque spem dato ali-
quo spacio de his rebus amplius cogitandi evanituras iniquiores quasdam suspicio-
nes, quas nonnulli perditi homines contra institutum eius excitaverant, tum omnes
quae in his comitiis vel probassent vel improbassent, adiuvissent vel impedivissent,
melius consideraturos et veris religionem et pacem patriae restituendi rationibus
inde fore aequiores, itaque reverso sibi et hac et aliis de causis futuram cum amplio-
rem efficiendi aliquid oportunitatem, tum etiam plus temporis in hoc ipsum incum-
bendi, postquam scilicet quae nunc urgebant negotia esset amolitus: consensit2 ut in
praesentiarum de conciliatis articulis nihil in universum pro ordinibus statueretur et
ediceretur, sed ut ad I 91 b I concilium generale velc nationale aut, si neutrum haberi
a) falsche Foliierung: 93.
b) Drf. e.
c) Drf. val.

Augustano mheret et edicto Wormaciensi«, und seinen Brief an Martin Frecht vom 5. Juli, Rott,
Correspondance, 1390: » ... audiunt, quam furant Bavari et maior pars episcoporum a Moguntino
incitata ...«.
1. S. für den Beschluß des Reichstages >Alle Handlungen und Schrifften<, unten, S. 408,9-409,5.
2. Der Hauptsatz fängt hier an. Im zweiten Druck verdeutlicht Bucer das damit, daß er das Vor-
hergehende zuerst zusammenfaßt. Der Satz bleibt jedoch lang und zu verwickelt.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften