Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ACTA COLLOQUII (1542)

I9I
multi sunt, qui digno vocatione sua zelo in regnum Christi ardeant et in rem eccle-
siae I 184 I curas et cogitationes omnes, obliti rerum suarum, conferant. Tum Roma-
nenses legati cum suis paucis iuratis et variis sibi mirisque rationibus devinctis vana
sua de concilio pollicitatione aliisque se dignis argumentis et contentionibus impro-
bissime insteterunt, ne quid hisce comitiis de religione statueretur. Praeterea quod et
Turcica arma et alia gravissima negotia imperatorem ut in Italiam se quamprimum
reciperet plurimum urserunt, nec vidit quid in hac causa status ipsi inter se, si ipse
non adesset, constituere possent. Postremo quod imperator proposuisset agere pa-
terne et solidam constituere consensionem, quam scilicet omnes praecipui status et
ordines imperii probarent.

Ut itaque imperator destitui se videret et tempore et praesentia principum, quibus
ad hanc rem opus erat, et quosdam in praesenti sic se contra suum conciliandi reli-
gionem consilium obfirmasse, ut cum bona eorum gratia his quidem comitiis nihil in
hac causa salutariter decerni et constitui posset; nec longum esse tempus mensium
18 cogitaret - intra quod non dubitabat se quae tum instabant et alio trahebant nego-
tia ope Domini et suo pertinaci labore discussurum -, haberetque spem dato aliquo
spacio de his rebus amplius cogitandi evanituras iniquiores quasdam suspitiones,
quas nonnulli perditi homines contra institutum eius excitaverant, tum [...] quae
quisque in his comitiis vel probasset vel improbasset, adiuvisset vel impedivisset, om-
nes melius consideraturos et veris religionem et pacem patriae restituendi rationibus
inde fore aequiores, itaque reverso sibi et hac et aliis de causis futuram cum amplio-
rem efficiendi aliquid opportunitatem, tum etiam plus temporis in hoc ipsum incum-
bendi, postquam scilicet quae nunc urgebant negotia esset amolitus: haec omnia cum
imperator consideraret etperpenderet, con- I 185 I sensit tandem, ut in praesentiarum
de conciliatis articulis nihil in universum pro ordinibus statueretur et ediceretur, sed
[...] ad concilium generale vel nationale aut, si neutrum haberi contingat, ad alterum
comitium referretur, tamen quod intra sesquiannum habeatur, ad quod et se ipsum
adfore pollicitus est. Attamen ne interim suo, qui primus ecclesiae advocatus sit, of-
ficio deesset, id ab omnibus statibus impetravit, ut communi sua et omnium ordi-
num sententia et authoritate decerneret, episcopos et praelatos ipsos pro se ipsis et
suae fidei creditis veram et christianam reformationem re ipsa auspicari debere.
Hanc conclusionem comitiorum omnes tandem status admiserunt, et promiserunt
praelati se christianam reformationem inter se et apud suos serio instituturos et per-
fecturos, ut in decreto hac de re facto, quod paulo post subiiciam, testatum est.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften