Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (i 541)

meliorem veteris ecclesiae disciplinam1, ita ad summam ecclesiae utilitatem, quo mi-
nistrorum sanctimonia restituta et ex plebe omnis impudentia facilius profligatur.
Ne vero eorum, qui ad sacrum ministerium docti et probe instituti essent, sit tanta
ubique penuria, et istud praelatis providendum erit, ut ii, qui hac in functione plus-
culum valeant, praecipuis ecclesiis deputentur et aliis minus instructis ministris
praeficiantur; quibus et formulae catechismi et concionum, ut Liber ab imperatore
propositus pie et utiliter monet, parandae erunt.
Et quoniam episcopi qui hodie esse debent en vocantur, principali2 curae implicati
sunt (quae cum episcopali functione cohaerere natura, non solum interdicto cano-
num, nullo modo potest), dum meliori ratione gubernatio politica ab ecclesiastica in
personas separetur, necessarium certe erit, et hac in re formam verae administratio-
nisa ecclesiasticae, quam et lex Dei et canones praescribunt, vel hactenus revocare, ut
qui nunc episcopalem locum teneant, eos viros ad hanc curam episcopalem sua vice
gerendam et ecclesiis reipsa praestandam deputent, qui huic gerendae et prestandae
sufficere possint, per quos et visitationes obeant et synodos moderentur aliaque exe-
quantur, quae sunt episcopalis muneris omnia.
Cum itaque cuiusque rei reformatio sit verae et nativae formae restitutio, rogan-
dus Deus est, ut episcopis et praelatis donet hanc, quam paucis hic delineavi formam
esse administrationis ecclesiasticae, cum agnoscere esse synceram et germanam, tum
sic probare et amare, ut eam 193b! restituere pro virili bona fide elaborent. Quae res,
ut imperator recte sperat, plurimum ad plenam dogmatum consensionem invenien-
dam et constituendam conferet, imo certe eam conficiet; postquam de his non nisi
regnum Christi instaurari, hoc est veram solidamque reformationem ecclesiarum
vere expetentibus convenire plene et constanter poterit, nemoque huic magis obstet
quam ii, quos syncera ecclesiarum reformatio omni facultate ecclesiis hanc avertendi
excludet, tum Dominus doctrinae suae synceritatemb iis, qui cum ex animo querunt
eam, non ostendere et largiri non possit.

Hactenus exposui, quae in hisce comitiis de actis colloquii totaque et religionis re-
concihatione et ecclesiarum reformatione ab imperatore et omnibus ordimbus im-
perii consulta, deliberata et constituta sunt.

Ut autem cognoscas, optime lector, qualibus suggestoribus principes ii, qui institu-
tae ab lmperatore rationi conciliandi rehgionem et reformationem ecclesiarum auspi-
candi maxime adversati sunt, uti voluerint, subiiciam hic elogium de actis collo-

a) Drf. administrationnis.
b) Drf. synceritate.

1. Vgl. für die Bibelstellen und die Kanones, an die Bucer denkt, BDS 9,1, S.477, Anm.303,
305-307.
2. weltlich.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften