Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ACTA COLLOQUII (1542)

l97

I 212 I Ne vero eorum, qui ad sacrum ministerium docti et probe instituti sint, sit
tanta ubique penuria, et istud praelatis providendum erit, ut ii, qui hac in functione
plusculum valeant, praecipuis ecclesiis deputentur et aliis minus instructis ministris
praeficiantur; quibus et formulae catechismi et concionum, ut Liber ab imperatore
5 propositus pie et utiliter monet, parandae erunt.
Et quoniam episcopi qui hodie esse debent et vocantur, [...] curae reipublicae im-
plicati sunt (quae cum episcopali functione cohaerere natura, non solum interdicto
canonum, nullo modo potest) necessarium certe erit, dum meliori ratione gubernatio
politica ab ecclesiastica inpersonis separetur [...], et hac in re formam verae admini-
10 strationis ecclesiasticae, quam et lex Dei et canones praescribunt, vel hactenus revo-
care, ut qui nunc episcopalem locum teneant, eos viros ad hanc curam [...] sua vice
gerendam et ecclesiis reipsa praestandam deputent, qui huic gerendae et praestandae
sufficere possint, per quos et visitationes obeant et synodis moderentur aliaque exe-
quantur, quae sunt episcopalis muneris [...].
15 Cum itaque cuiusque rei reformatio sit verae et nativae formae restitutio, rogan-
dus Deus est, ut episcopis et praelatis donet hanc, quam paucis hic delineavi formam
esse administrationis ecclesiasticae, cum agnoscere esse synceram et germanam, tum
sic probare et amare, ut eam restituere pro virili bona fide elaborent. Quae res, ut im-
perator recte sperat, plurimum ad plenam dogmatum consensionem inveniendam et
20 constituendam conferet, imo certe eam conficiet; postquam de his non nisi regnum
Christi instaurari, hoc est veram solidamque reformationem ecclesiarum vere expe-
tentibus convenire inter se plene et constanter possit, nemoque huic magis obstet
quam ii, quos syncera ecclesiarum reformatio omni facultate eccle- I 213 I siis incom-
modandi et consensionem salutarem avertendi excludet, et Dominus doctrinae suae
25 synceritatem iis, qui eam ex animo querunt [...], non ostendere et largiri non queat.

Hactenus exposui, christiane lector, quae in hisce comitiis de tota et religionis recon-
ciliatione et ecclesiarum reformatione ab imperatore et omnibus ordinibus imperii
consulta, deliberata et constituta sunt.

I 198 I Ut autem cognoscas, optime lector, qualibus suggestoribus principes ii, qui in-
30 stitutae ab imperatore rationi conciliandi religionem et reformationem ecclesiarum
auspicandi maxime adversati sunt, utia voluerint, subiiciam hic testimonium de actis
colloquii et Libro ab imperatoria maiestate ordinibus imperii oblato Iohannis Eccii,
veteris nostri oppugnatoris et hominis his virtutibus, quae conveniunt Romanensis
disciplinae defensori, admodum nobilis. Hic enim, quemadmodum leges in suppli-
35 catione clarissimorum et doctissimorum virorum D. Iulii Pflug et Iohannis Grop-
peri, cum quibus ab imperatore de parte altera ad colloquium designatus, ab initio

a) Drf. ut.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften