Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ACTA COLLOQUII (I 541)

quii et Libro ab imperatoria maiestate ordinibus imperii oblato Ioannis Eccii, veteris
nostri oppugnatoris et hominis his virtutibus, quae conveniunt Romanensis disci-
plinae defensori, admodum nobilis. Hic enim, quemadmodum leges in supplica-
tione clarissimorum et doctissimorum virorum D. Iulii Pflug et Iohannis Gropperi,
cum quibus ab imperatore de parte altera ad colloquium designatus, ab initio collo-
quii usque ad articulum de eucharistia colloquio non interfuit solum, sed, ut collegae
eius vere commemorant, quantum attinet ad hos ipsos collocutores suae partis etiam
praefuit. Nec quicquam ad eum usque locum in Libro conciliatum est, quod non ip-
sius quoque sententia conciliatum et comprobatum sit, idque coram illustrissimo
principe Fridericho Palatino et illustri domino de Granvela1. Tamen ubi vidit requiri
suam operam ad impediendum, ne conciliati articuli reciperentur et salutaris eo in
religione concordia 194a! constitueretur, etiam in ipsum principum concilium misit
hoc quod subiiciam testimonium de Libro eta actis colloquii. In quo id ille forsan de
animo suo verum testificatus est, Librum ab imperatore oblatum sibi nunquam pla-
cuisse. Nam cum videret illum non uti formis loquendi scholasticis et Eccianis, sed
scripturae et sanctorum patrum, et aperire veram ad faciendam ecclesiarum reforma-
tionem viam, statim initio colloquii quam fastidiret ac contemneret hunc Librum
haud obscure prae se tulit. Tamen dum non erat cur mallet aliis quam imperatori
sanctam religionis consensionem restitui cupienti gratificari, assensus est omnibus,
quae usque ad articulum de eucharistia in colloquio conciliata et post finem collo-
quii imperatoriae maiestati ut conciliata oblata sunt; quae etiam antequam impera-
tori exhiberentur, ei a collegis suis rursus cognoscenda praesentata sunt eiusque vo-
luntate et assensu imperatoriae maiestati exhibita2.
a) fehlt im Text.
1. Eck erkrankte am 10. Mai, als man schon einige Tage den 14. Artikel (den Abendmahlsartikel)
erörtete. Von den dreizehn schon diskutierten Artikeln hatte man im Ausschuß über zwölf Artikel
eine Übereinstimmung erzielt; nur der 9. Artikel, der die Ekklesiologie beinhaltete, war unentschie-
den geblieben, und dessen weitere Erörterung wurde verschoben. Bucers Worte implizieren, Eck
habe auch dem fünften Artikel zugestimmt. In seiner >Apologia<, Bl. 154b, verneint Eck dies dezi-
diert: »Ergone Eckius relicto ecclesiastico modo loquendi erit simia? Ludderum, Bucerum et Apo-
logiam imitabitur et permittet speluncae haereticorum sola fide nos iustificari? Absit hoc et Deum
precor, ne unquam patiatur me in has cadere insanias«. In der >Replica<, Bl.47b, sagt er aber: »Sed
obiicis: Permisisti. Fateor; dum vos tres sectarii acceptastis articulum et mei collegae duo vobis
subscriberent et praesides maiorem numerum attenderent et ego pro debito officio dictante consci-
entia et obedientia caesaris ex scripturis et aliis certo ostenderem articulum falsum et nihil mihi re-
sponderetur, quid amplius facere debui? Et frustra niti profecto reclamare non est consentire. Con-
fidebam coram legato et ordinibus imperii resarcire ea quae catholica sunt et in colloquio obtinere
non potui«.
2. Eck sagt ausdrücklich, daß der bayerische Herzog nach Ablauf der Besprechungen im Aus-
schuß zweimal jemanden zu ihm sandte, um seine Meinung über das Regensburger Buch einzuho-
len. Das erste Mal sei er nicht imstande gewesen, zu schreiben, das zweite Mal diktierte er das unten
wiedergegebene Briefchen; die letzten Worte seien aber »Eckius subscripsit«; er habe nicht ge-
schrieben, nur unterschrieben. Auch seien Gropper und Pflug zu ihm gekommen und haben ihm
die von Melanchthon und Bucer eingereichten Gegenartikel vorgelesen: » ... et mihi in lecto praele-
gisse articulos Ludderanorum et nescio quae alia. Dum autem graviter laborarem et vix tertiam par-
tem caperem eorum quae legebantur a domino Gropero, et ipsi videntes plus gemitibus intentum
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften