Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1542)

199

colloquii usque ad articulum de eucharistia colloquio non interfuit solum, sed, ut
collegae eius vere commemorant, quantum attinet ad hos ipsos collocutores suae
partis etiam praefuit. Nec quicquam ad eum usque locum in Libro conciliatum est,
quod non ipsius quoque sententia conciliatum et comprobatum sit, idque coram il-
lustrissimo principe Friderico Palatino et illustri domino de Granvella. Tamen ubi
vidit requiri suam operam ad impediendum, ne conciliati articuli reciperentur et eo
salutaris [...] in religione concordia constitueretur, etiam in ipsum principum conci-
lium misit hoc quod subiiciam testimonium de Libro et actis colloquii. In quo id ille
forsan de animo suo verum testificatus est, Librum ab imperatore oblatum sibi nun-
quam placuisse. Nam cum videret hunc Librum non uti formis loquendi scholasticis
et Eccianis, sed scripturae et sanctorum patrum, et aperire veram ad faciendam ec-
clesiarum reformationem viam, statim initio colloquii quam fastidireta eum ac con-
temneret/i..] haud obscure prae se tulit. Tamen I 199 I quia tum non erat cur mallet
aliis quam imperatori sanctam religionis consensionem restitui cupienti gratificari,
assensus est omnibus, quae usque ad articulum de eucharistia in colloquio conciliata
et post finem colloquii imperatoriae maiestati ut conciliata oblata sunt; quae etiam
antequam imperatori exhiberentur, ei a collegis suis rursus recognoscenda praesen-
tata sunt eiusque voluntate et assensu imperatoriae maiestati exhibita.

a) Drf. fastidret.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften