Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1542)

201

Testimonium Iohannis Eccii de Libro ab imperatore ordinibus imperii ad excutien-
dum oblato et in colloquio ab eo maxima ex parte comprobato, in concilium princi-
pum qui se catholicos vocant missum.
Neque placuit neque placet Liber iste insulsus neque placebit, in quo tot errores et
vitia deprehendi. Unde iudico, sicut semper iudicavi, eum a catholicis non recipien-
dum, qui relicto modo loquendi ecclesiae et patrum melanchthonizat.
Et idem ego Eccius non consensi neque vidi Librum caesareae maiestati oblatum,
sed solum praelecti fuerunt mihi articuli lutheranorum. Multominus consensi in
scripturam quandam, quae dicitur imperatori oblata cum Libro, quam nunquam
vidi.
Eccius scripsit.

Quam vane et impudenter haec Eccius scripserit cognosces, pie lector, ex supplica-
tione D. Iulii et D. D. Groppen subiecta, in qua nihil hi quod non ita se habet com-
memorarunt.
I 200 I Supplicatio clarissimorum virorum D.D. Iulii Pflug et Iohannis Gropper.
Illustrissimo principi Domino Friderico comiti Palatino Rheni, Bavariae duci et cae-
tera et illustri Domino Nicolao Domino a Granvela praesidibus ac illustribus et
magnificis Dominis auditoribus colloquio de religione nuper habitoa a sacra impera-
toria maiestate praefectis et ascitis.
Illustrissime princeps, illustres et magnifici domini,
Non dubitamus singulari Dei providentia et benignitate factum esse ut, cum non
multo post exorsa comitia invictissimo imperatori Carolo Augusto assentientibus
amplissimis sacri imperii ordinibus placuisset, 'doctorem Iohannem Eccium et nos
ambos ad colloquendum de religione cum protestantibus deligere, simul etiam hoc
placuerit, ut eidem colloquio illustrissima, illustres et magnificae dominationes ve-
strae suae maiestatis nomine partim authoritatis causa praeessent, partim ferendi
testimonii gratia adessent. Ostendit enim rerum eventus, qui est praesens causae sta-
tus, quam iniquis calumniis expositi essemus, nisi illustrissima, illustres et magnifi-
cae dominationes vestrae ut debent, ita quoque velint veritati rerum gestarum testi-
monium perhibere.
Noverunt illae, quo pacto nos ad hanc provinciam initio vocati simus. Neque
enim, ut scitis, ingessimus nosb ultro, sed diu ineptitudinem nostram cum apud no-
strorum prin- I 201 I cipum electorum legatos et consiliarios, tum apud imperato-
a) fehlt im Text.
b) Drf. non.

. Quipraesides colloquii fuerint. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften