Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ACTA COLLOQUII (1542)

203

riam maiestatem excusavimus et obtestati sumus, ut haec sarcina iumentis tanto
oneri ferendo aptioribus imponeretur. ^Sed ut noverunt amplissimae dominationes
vestrae, auditi non sumus, protracti et adacti in hoc opus, quod alios suscepisse cu-
peremus, qui illud maiori cum fructu absolvere potuissent.

Nunc ubi postulatam obedientiam praestitimus et, quod in nobis fuit, summa cum
fide et synceritate (Deum et conscientiam nostram testamur), non sine ingenti labore
et fatigatione peregimus, non solum nullas gratias referimus, sed etiam plane imme-
rentes gravem calumniam sustinemus, idque ab illo, a quo tale nihil suspicati sumus,
et quem hoc facere ob graves et multas causas, si sui meminisset, minime deceret. 1 2Is
est doctor Eccius, collega nuper noster, qui, cum gestum colloquium, cui ipse multo
tempore et quoad febri corriperetur, nedum interfuit nobiscum, sed et quodam-
modo pro sua authoritate praefuit, adversus omnem iniustam calumniam tueri et de-
fendere deberet, primus omnium est qui atrociter impetit et convellit.
Vidimus enim scriptum eius, quod non ad quoslibet, sed in ipsum senatum sacri
imperii principum, praelatorum et ordinum transmissum est, quo veritus non est te-
stari, sibi neque placuisse neque placere neque placiturum unquam illum Librum,
quem vocat insulsum, per imperatoriam maiestatem exhibitum; in quo, ut ait, tot er-
rores et vitia deprehenderit; quem et eodem suo scripto nullis rationibus additis cen-
soria nota damnat et indignum iudicat ut a catholicis recipiatur; quem etiam ut est
imperatoriae maiestati post habitum colloquium redditus, se vidisse pernegat. Af-
fingit quoque nescimus quam scripturam, quae se inscio simul cum Libro imperato-
riae maiestati fuerit oblata. 3Adhaec audivimus eum in singulos etiam articulos tam
conciliatos quam non conciliatos mor- I 202 I daces censuras consarcinasse, quibus
nihil aliud sit annixus quam ut, si posset, adstrueret nihil esse in toto Libro, ut cae-
sari redditus est, quod non sit vel supervacaneum vel erroneum vel nullius ad com-
ponendas has religionis discordias momenti.
Et ut haec febricitans forsan impetu magis animi quam certo iudicio effuderit,
comperimus tamen illum hac sua suggestione evicisse, ut in primis sui illustrissimi
principes Bavari et per hos plaerique alii ad sic ut ille vellet sentiendum sint persuasi,
et non persuasi tantum quod ad se attinet, sed etiam huc adducti, ut caesariae quoque
maiestati haec quae Eccius effutivit quam maxime approbata velint. Sed hoc uno nos
felices iudicamus, quod vos rebus omnibus adfuistis spectatores, quod nihil in hac
tota causa vobis insciis actum sit, quin imo nihil pene vobis non mandantibus. Si pri-
vato consilio, ambitione seu ullo affectu permoti nos in hanc provinciam ingessisse-
mus, si non in totum quod imperatoria maiestas praescripsit fideliter essemus inse-
quuti, si is Liber quem imperatoria maiestas obtulit - non a nobis profectus! - cum
Eccio totus praelectus non fuisset, si idem a summae authoritatis viris - quibus non
immerito imperatoria maiestas simul cum amplissimis ordinibus in his saltem quae

1. Iulius et Gropperus inviti ad colloquium pertracti. [Marg.].
2. Eccius quasipraefuit colloquio. [Marg.].
3. Censurae Eccii in Librurn imperatoris calumniosae. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften